Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLXXXII. , S. 208
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLXXXII. , S. 208

CLXXXII.
J^os Johannes dei gracia Boemie et Polouie Rex, Lucemburgensis Comes, Mar- chieque, Budissinensis dominus tenore presencium Notum facimus vniuersis, Quod quia lllustris domina Regina, domina Elizabeth, felicis recordacionis quondam Wencezlai Boemie et Polonie Regis Soceri et predecessoris nostri Karissimi, Relicta in requirendo debita sui dotalicij. in quibus ei iuste tenebamur, post Nos, et pro Nobis magnos labores pertulit et expensas, Nos considerantes ipsam dominam Reginam, labores et expensas huiusmodi ex nobis et nostri causa in omnibus pertulisse, de benignitatis nostre Clemencia, ac Sincera Karitate qua Ipsam prosequimur, in solucionem et restaurum predictorum laborum et expen sarum duo Milia Marcarum Grossorum Pragensium, Pagamenti Regij, ipsi domine Regine eo Jure sicut suum dotalicium, damus, tradimus et donamus, deputantes ei eadem duo Milia Marcarum, in nostris vrbore et Monete in Chuthna prouentibus, pactis condicionibus, sicut ei aliud debitum sui dotalicij in ipsis prouentibus deputauimus taliter, quod postquam Ipsa Domina Regina ipsum debitum dotalicij sui predicti, de ipsis prouentibus perceperit, in medietate et sine discontinuacione qualibet Triginta quinque Marcas Regij Pagamenti, Sin gulis Septimanis debebit percipere, quousque Ipsa Domina Regina predicta duo Milia Mar carum perceperit integraliter et ex toto, Promittentes sincere ipsam dominam Reginam, vel eum, vel eos, quibus Ipsa domina Regina dicta duo Milia Marcarum in parte vel in toto, in vita vel in morte deputauerit, in percepcione predicta vt premissum est, non impedire, nec aliquid vmquam facere, per quod Ipsa, vel ipsi, quibus deputauit in predictis possent aliqualiter impediri, In cuius rei testimonium et euidencinm pleniorem, presentibus Sigillum nostre Maiestatis duximus apponendum, Datum Prage XI. Kalendas Julij Anno domini Millesimo Trecentesimo Vigesimoprimo, Regnorum nostrorum anno vndecimo.
(Orig. membran. cujus sigillum majus ruptum est, in archivo monasterii „Aula S. Marise" apud C. ti. Gubern. Brunte sub lit. A. n. A.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CLXXXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/a026435a-8a1a-4b5e-8d2e-6b01467305cf/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success