Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CXXXI. , S. 171
CXXXI.
•Johannes Episcopus Servus Servorum Dei Dilectis iiliis Peregrino Oppoliensi Predi- catorum et Nicolao Hyspodinet de Cracovia Minorum Ordinum Fratribus Salutem et Apostolicam Benedictionem. Pre cunctis nostre mentis desiderabilibus Iota mente optantes fidei catholice incrementa, et eam a malignorum et pravorum hereticorum potissime et credentium lautorum defensorum et receptatorum ipsorum dolosis insidiis el fraudulentis fallaciis, quibus vineam Domini Sabaoth nequiter demoliri satagunt, pro viribus conservare, nimio dolore replemur cum audimus aliquos vel sentimus ad illius depressionem qualicunque malignitate consurgere vel dampnabilibus ipsam depravando reprehensionibus aut ei detractionibus arrogabilibus derogando, seu eam fictis et mendacibus pervertendo commentis, ad quorum iniqua conster- nenda molimina eo animosius aspiramus, quo in auimarum stragem huiusmodi pestilentes viros pernitiosius agnoscimus conspirare, Facies quidem habentes diversas sed caudas ad invicem colligatas. Sane dolentes accepimus quod in aliquibus partibus Regni Boemie atque Polonie, et in confinibus et limitibus terrarum ipsarum precipue in Cracoviensi et Wratis- laviensi Civitatibus et Dioc. adeo infidelitatis diversimode error invaluit, quod ihidem quam- plurimi a via veritatis prorsus aversi euntes post devium falsitatis, ac seipsos diversis, et variis heresibus maculantes pestii'eras ad concutiendum orthodoxe murum fidei machinas construunt, molientes ipsam fallacium argumentationum dolosis falsis et vulpinis impulsibus demoliri. Verum licet ubilibet sedis apostolice diligentia contra talium periculosam et dolosam astutiam, ne diffusius huiusmodi serpat morbus, remedium libenter adhibeat opportunum in predictis tamen Civitatibus et Dioc. locis et terris veluti gentilibus et paganis quam contiguis cupientes ancxie ut negotium fidei iugi profectu elisis omnino quibuslibet erroribns heresumque quarumlibet eradicatis vepribus fortius convalescat, studemus ad hoc nec immerito per nos et alios attencius vigilare, providimus itaque in predictis Civitatibus locis et terris aliquas circumspectas personas ad presens pro tanto negotio deputari, quarum honesta conversatio exemplum tribuat puritatis et doctrinam fundant erudita labia salutarem. ut sacro ipsorum ministerio ac vigili studio et sollicitudine indefessa prefate Civitates et Dioc. terre ac loca hujusmodi pravis contagiis assistente divina gratia expurgentur, ac fidei catholice nitor multiplicetur et solidetur ibidem et clarius et lucidius elucescat in Dei honorem et eiusdem
102
fidci incrementum soliditatem et statum. Cumque de prudentie vestre industria de qua nobis a fide dignis et maioribus vestrorum ordinum laudabile testimoniuin perhibetur plenam in Domino haheamus propter quod Ministerium, vestrum ad id specialiter exequendum et debite ac prout tanti negotii requirit arduitas vigilanter et sollicite prosequendum elegimus, discre- tioni vestre per apostolica scripta sub virtute sancte obedientie firmiter precipiendo mandamus in remissionem vobis peccaminum iniungeutes quatinus Inquisitionis officium in prefatis Civitatibus et Dioc. terris et locis contra hereticos credentes fautores defensores et recepta- tores eorum iuxta formam Canonum et auctoritatem fratribus vestrorum Ordinum Inquisitoribus huiusmodi pravitatis deputatis auctoritate apostolica, et imposterum deputandis concessam solerter et sollicite exequi studeatis. Nos enim vos ad prefatum officium exequendum in locis et partibus illis expresse duximus deputandos, ac illam potestatem et auctoritatem habere vos volumus in partibus et locis eisdem que fratribus vestrorum ordinum Inquisitoribus pravitatis heretice in aliis locis et provinciis in quibus eam exercent poscitur esse concessa, ac in executione predictorum plenam vobis concedimus iuxta formam Canonum tenore pre- sentium facultatem. Et quia extirpationem predictarum heresum que in illis partibus periculose pullulare dicuntur et incrementum Catholice fidei zelamus ex corde volumus et mandamus ut frequenter de statu fidei in illis partibus et executione vestri officii nos informare curetis. Ut si per nos ad extirpationem prefatarum heresum et hereticorum credentium fautorum defensorum et receptatorum ipsorum conculcationem, aliud remedium adhiberi oporteat, certificati per vos possimus officii nostri debitum in predictis et ea contingentibus salubriter impertiri. Datum Avinione Kalendis Maii Anno Secundo.
In eundem modum Dilectis filiis Colde Predicatorum et Hartmanno Pilnensi Mino- rum Ordinum fratribus etc. Pre cunctis nostre »tentis etc. ut in proxima superiori usque et limitibus Terrarum ipsarum precipue in Pragensi et Olomucensi Civitatibus et Dioc. adeo heretice infidelitatis dicersimode etc. usque Inquisitionis officium in prefatis Regno Civi tatibus et Dioc. Terris et locis etc. per totum. Datum ut supra.
(Ex autographo Regesto Johannis papii ' XXII. anni II. pari. I. pag. 316. 317. epist. 1055. in Tabulariis Vaticanis copiavit Dr. B. Dudik.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CXXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/def3941a-9622-4107-8fce-2b6cbc5c5eab/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success