Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XCVI. , S. 139
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XCVI. , S. 139

XCVI.
l\os .Jollannes dei gratia Boemie et Polonie Rex ac Lucemburgensis Comes. Scire volumus vniuersos, quod dilectorum nobis ciuium ciuitatis nostre in Rediss super Moraua dampnis et oppressionibus, quibus eo, quod cum hostibus sunt contermini, ciuitas ipsa inul- tipliciter est collapsa, benigniter condolentes, ipsorum emendationi, et ciuitatis fortificationi intendere cupientes, ciuibus ipsis et hominibus in bonis, que ad ipsam ciuitatem pertinent, residentibus, vt eo melius et commodius murum ciuitatis ipsius perficere, et vbi firmamento et emendatione ciuitas ipsa indiget, valeant emendare a solutione census et steure cuiuslibet, quam nos eidem ciuitati, sicut aliis ciuibus ciuitatum nostrarum terre Morauie, continget imponere, ad sex annos a data presentium continue computandos, damus et concedimus libertatem. voleutes cum hoc, vt ciues ipsi per eosdem sex annos cum mercibus suis quacumque per potentatus nostri dominia transeuntes, sine cuiuslibet thelonei solutione libere valeant pertransire. Mandamus igitur vniuersis theloneariis per Boemiam et Morauiam, ne quis ab eis, uel eorum gliquo racione mercium suarum, quas ad thelonea in terris nostris duxerint, dictis sex annis durantibus, aliquod theloneum exigant vel requirant. In cujus rei , testimonium presentes litteras fieri et sigillis maiestatis nostre, iussimus communiri. Datum Brunne II Kal. Augusti anno domini mill. trecent. quintodecimo. Regnorum vero nostrorum anno quinto.
(Ex original! cum sigillo mngno bilaterali in archivo ejusdera civitatis copiavit Aut. Boczek.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) XCVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/b02d0f94-3b43-48b9-b13c-c92870cb6c75/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success