Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XIII. , S. 444
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XIII. , S. 444
XIII.
j\os Joannes dei gracia Olomucensis episcopus notum facimus vniuersis presentem paginam inspecturis, quod cum dominus quondam Theodoricus Episcopus Olomucensis vene- rabilis predecessor noster de consensu et consilio prelatorum et canonicorum eiusdem ecclesie ad instanciam serenissimi principis domini quondam Wenceslai Bohemie et Polonie regis illustrissimi ecclesiam apud S. Petrum in Brunna conuentualem fecerit et ius collegii attri- buerit eidem, ita quod collegiatarum et conuentualium ecclesiarum numero computata, ipsarum priuilegio deinceps potiatur, sicut hoc in eiusdem predecessoris nostri literis super hoc confectis expresse vidimus contineri. Cumque ipsa ecclesia s. Petri in loco tam solempni et famoso digne debeat, et de propriis facultatibus bene sufficiat collegiata fore et collegiatarum ecclesiarum ordini et numero aggregari. Nos id perspicaciter advertentes, volentesque ibi cultum diuinum propensius augeri de consilio et consensu capituli ecclesie nostre dicti ve- nerabilis predecessoris nostri Theodorici ordinacionem eiusmodi, cum sit racionabilis et deo digna, ratam et gratam (habemus) ac eam auctoritate, qua fungimur, liberaliter confirmamus et nichilominus predictam ecclesiam s. Petri ex causis antedictis ex certa scientia colle- giamus et collegiatam esse volumus, volentes et decernentes, quod inantea et conuentualium et collegiatarum ecclesiarum numero censeatur et ipsarum libertate et priuilegio gaudeat pleno iure. Vt autem ipsa ordinacio dicti predecessoris nostri et nostra inconuulsa permaneat et robur obtineat firmitatis, hanc paginam exinde confectam, sigilli nostri munimine iussimus communiri. Et nos Budislaus decanus, Cirus prepositus, Rancirus archidiaconus Olomucensis, capituli eidem ordinacioni, quam racionabilem iudicamus, consensum nostrum unanimiter adhibemus et ad firmiorem rei stabilitatem hanc etiam paginam sigilli nostri fecimus apen- sione muniri. Datum in Olomucz anno domini M°.CCC°.VI°. quarto Kal. Martii.
(E conflrmatione Ludowici regia 1525 — in Codice Ms. Miscell. dipl. et epistolar. — sec. XVII. — Nro. II. p. 138. — in arch. capituli Olomucensis copiavit Ant. Boczek.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) XIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/b860a334-753a-429f-80bc-44a8d75e87ff/charter>, accessed at 2025-01-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success