useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data)  X.
Signature:  X.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Bu&ek et Wznata de Mostic donant monasterio Saarensi villas desertas Malin et Bethil sub conditione, ut ainbiv in unam contrahantur et nomine Bethil nuncupentur. Sine dato et anno. *)
Source Regest: Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. X. , S. 442
 

ed.
Current repository
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. X. , S. 442

    Graphics: 
    x

    X.

    Ällos Buscho et Znetha fratres, et Heredes Dominij in Mostizt profitemur nobis fore inspiratum, Aduertentes eos ceteris hominibus esse feliciores, qui de execucione bonorum operum in futuro vicissitudine salutari munerantur. Ad noticiam igitur perpetuo deducimus vniuersis presentes inspecturis, Quod villam nostram longo tempore desertam dictam Malin sitam juxta Bethil similiter desertam, que est villa Monasterij Ordinis Cysterciensis in Sar, Pragensis Dyocesis, nostram vero dictam Malin deliberato animo et consilio eorum qui nostram salutem desiderant et affectant deuotissime cum omnibus pertinencijs suis, Pratis, Siluis, Piscacionibus, et omnium aliorum bonorum quouis nomine censeantur, obtulimus super Altare beate Marie virginis gloriose in Monasterio prenotato Jure hereditario perpetuo possi- dendam. Preterea sciant presentes Christi fideles et futuri, Quod dictam villam videlicet Malin, quam libere obtulimus Monasterio supradicto et viris Religiosis . . Abbati et Conuentui ibidem, qui iam sunt et qui pro tempore fuerint, in remedium animarum omnium prede- cessorum nostrorum, et nostrorum peccatorum et Successorum, coniungentes ville Monasterij supradicti, dicte Bethil taliter, quod ex hijs vna villa construatur et locetur, a nobis, et deinceps perpetuo vno nomine Bethil volgariter nuncupetur, Quam sie aeceptam et con- structam nos dicti fratres Buscho et Znetha habere et possidere debemus tantum ad tempora

    ') In (lorso diplomatis hujus seriori manu inscriptus est annus 13°3. ad quem et nos literas has referimus, quum characteres sseculi XIV. magis xquant, quam sircuti XV. ad quod Steinbach Ktaras has retulit.

    373

    vite nostre, nihil penitus Juris, potestatis et Dominii cuiuslibet speciei ob causam locacionis, construccionis, amelioracionis, nobis nec posteris amicis, consanquineis, affinibus nostris reseruantes, Sed sine omni contraria adinuencione quomodolibet inventa, Post obitum am- borum cum omnibus fructibus omnium bonorum ad eam pertinentibus nihilominus et omnium, que in ea vtraque quomodolibet in futurum perpetuo poterunt prouenire, ad sepedictum Monasterium libero et pacifice reuertantur. Harum nostrarum et aliorum fidedignorum testi- monio litterarum.

    (Orig." membran. e cujus VII. sigillis pendentibus tria tautum valde ltesa supersunt, in archivo ejusdem monasterii apud C. R. Gubern. Bruno; sub Lit. A. VI. n. 196. Excussum , apud Steinbacb p. 140.)

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.