Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CXCIX. , S. 221
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CXCIX. , S. 221


CXCIX.
•Johannes dei gratia Boemie Rex ac Lu (cemburgensis) et cetr. Dilectis sibi. . Judici et Juratis et Civibus in Igla (via) gratiam suam et omne bonum. Nupciarum sollempnia inter illustrem principem, dominum Henricum Ducem Bavarie, et filiam nostram celebrata, vobis per Conr (adum) dictum Streyber, Cantorem, Exhibitorem presencium, ut per vos sollempnia ipsa sibi proficiant in gaudium nunciamus. Datum Prage et cetr.
cc.
Henricus de Lipo covfirmat monasterio Sarensi omnia jnra et privilegia a dominis de Obfan concessa. Dt. in Broda theutonicali pridie Kalend. Martii 1322.
i^os Henricus de Lipa Regni Bohemie summus Marschalcus, Morauie Capitaneus, ad vniuersorum noticiam inperpetuum volumus deuenire, quod cum Monasterium in Sar, Beate Marie genitricis dci fratrum ordinis Cisterciensis per predecessores nostros, dominos videlicet de Oberses fundatum, et precipue per dominum Gerhardum et Smylonem filium eius pie recordacionis de Oberses, quibusdam bonis, iuribus «t gracijs specialibus, fauorabiliter sit dotatum, Nos qui primus de nostra genealogia predictis dominis ex diuina promocione bonis successimus in eisdem, ob reuerenciam omnipotentis dei, et gloriose virginis Marie genitricis ipsius dei, omnia bona, iura, siue priuilegia . . predicto Monasterio . . Abbati et Conuentui ibidem deo seruientibus per predictos dominos Gerhardum Smylonem aut ipsorum progeni- tores, vel quoscnmque alios data indulta siue donata, ac gracias eis quomodocumque concessas ex nunc ratificamus et ratificando presentibus confirmanus, volentes ut heredes siue succes- sores nostri contra predicta omnia vel singula, nichil debeant inperpetuum attemptare, Prout et nos facturos promittimus et testimonio presencium obligamus. In cuius rei testimonium
152
has patentes literas scribi et nostro Sigillo communiri fecimus perpetuo valituras. Datum in Broda theutonicali Anno domino Millesimo Trecentesimo vicesimo secundo Pridie Kalen- das Marcij.
(Orig. membran. cum sigillo la*so in archivo ejusdem monasterii apud C. R. Gubern. Bruna' sub. lit. A. n. 33. Excussum apud Steinbach II. p. 54.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CXCIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/c76ecab7-a6b6-43eb-9330-a1bb515d8d11/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success