Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCXL. , S. 336
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCXL. , S. 336

CCCXL.
l\os Johannes dei gracia Boemie et Polonie Rex ac Lucemburgensis Comes Notum facimus vniuersis Licet dilectos nobis Ciues Ciuitatis nostre Znoyme exigenübus eorum nobis gratis et acceptis meritis alias fauorabiliter in omnibus prosequamur, tamen quia pridie occasione nostre presencie nobis cum illustrib■us Ducibus austrie necessarium colloquium obseruantibus in eadem diro ignis incendio pregrauiter sunt affecti, Ipsis super eo oportune consolationis remedia adhibere volentes eis graciose concedimus et fauemus vt annis singulis sibi deinceps succedentibus Nundinas seu forum annuale quarumlibet rerum venalium in quolibet festo Inuentionis Sancte Crucis sub Juribus consuetudinibus et libertatibus quibus nostra Pragensis et nonnulle alie Regni nostri Bohemje uel Marchionatus Morauie Ciuitates frui et gaudere noscuntur in prefata Ciuitate Znoyma habeant et eisdem libere gaudeant et fruantur ordinaturi pro dictarum Ciuitatis et Nundinarum commodis quecumque docente experiencia fuerint per eos nostro nomine racionabiliter ac prouide ordinanda. In cuius rei testimonium atque robur presentes literas fieri et nostro Sigillo Maiori fecimus communiri. Datum Prage Anno domini Millesimo Trecentesimo Vicesimo septimo, VII°. Kalendas Junij.
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCCXL. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/f434e3b8-992c-407f-8c67-1e6a1dcb3e1b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success