Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXXXVII. , S. 246
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXXXVII. , S. 246


CCXXXVII.
IMos Johannes dei gracia Boemie et Polonie Rex ac Lucemburgensis Comes, Notum facimus vniuersis, Quod nos attendentes fidei et dileccionis «ffectum, quem ciues nostri Iglauien- ses apud nostram hucusque gesserunt Celsitudinem, aduertentes eciam, quomodo et qualiter ipsi Ciues retroactis temporibus per quedam onera tempore generalis nostre collecte sunt aliqualiter agrauati, Ad peticionem igitur dictorum Ciuitatis nostre Ciuium hanc ipsis graciam duximus faciendam, Ita quod ipsi Ciues de omnibus bonis suis extra muros ipsius Ciuitatis sitis et iacentibus, que tamen in omni necessitatis articulo iuxta modum imposicionis predic- torum Ciuium ipsi Ciuitati dumtaxat exceptis deseruiunt, nullum in antea generalem Bern am dent, uel persoluant, specialiter quoque, de solucionq duarum marcarum cum dimidia, quas
177
de bonis ipsius Cinitatis ultra aquam versus Boemiam sitis dictos ciues tempore Berue ge neralis soluere consueuerunt, Similiter absoluimus, volentes quod easdem duas cum dimidia Marcas non soluant in antea, sed illas in usus et ulilitates ipsius Ciuitatis conuertant. Man- damus igitur Boemie et Morauie generalis nostre Collecte collectoribus tam presentibus, quam futuris, quod predictos Ciues nostros Iglauienses contra huiusmodi nostre libertatis graciam nullus debeat de cetero aliqualiter aggravare. In cuius rei testimonium literas nostras exinde fieri fecimus et sigillo nostro iussimus communiri. Datum Brunne Anno Domini Millesimo Trecentesimo Vicesimo Tercio Nonas Septembris.
(Ex originali cum sigillo equestri in archivo ejusdem civitatis copiavit Ant. Boczek.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCXXXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/e98c72bd-9597-4da5-85b1-90291fb8aff4/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success