Urkundensammlung zur Geschichte des Geschlechts Maltzahn, Nr. 1, S. 58
tlinricus dei gratia dominus Megapolensium omnibus presentia visuris in perpetuum. Notum esse volumus vniversis, quod nos matura et preambula deliberacione dilecte ciuitati nostre Gneuesmholen, quam speciali aflectu et gratitudine ampleetimur, libere et expedite vendidimus theolonium nostrum, quod habuimus ibidem et in villa Bortzow, necnon in flumine Stobenitz usque in Trauiam, pro centum marcis Lubecensium denariorum perpetuo possidendum, hanc de mera voluntate nostra includentes libertatem, vt nec nos, nec aliquis ex parte nostra siue etiam beredum nostrorum vllam prohibitionem aut interdictum faciamus in annona reducenda, nisi de voluntate et assensu consulum ciuitatis eiusdem; verum etsi necessitate perurgente tempestas belloium, quam auertat dominus, aut famis, pestilentia terre nostre iueumberet vel incubuit, tamen nullatenus prohibebimus
aut prohibitionem de annona faciemus, nisi secundum
conditionem et formam supratactam. Ne vero huic
nostre venditioni auf donationi vlla suboriri valeat ca-
lumnia, presens scriptum sigilli nostri munimine duxi-
mus muniendum. Testes sunt: Conradus Dotenberch
aduocatus noster, Aluericus, Helmoldus, Hinricus de
Bernekow, Benedictus, Theodoricus Claue, Otto de
Suinga, Rodolphus de Trauemunde et Eggerhardus frater
eius, Ludolphus de Pluskow, Emico de Lo, Vlricus de
Blucher et Hermannus frater eius, ifütoltjatt, Herman-
nus Storm, milites nostri. Acta sunt hec anno domini
M. C. C. sexagesimo septimo, dominica Trinitatis. Datum
per manum Johannis notarii.
Urkundensammlung des Geschlechts Maltzahn, ed. Lisch, 1851 (Google data) 1, in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaltzahn/6fd3135b-22d7-4d16-acaa-df9529e9b55b/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success