Urkundensammlung zur Geschichte des Geschlechts Maltzahn, Nr. 6, S. 67
In nomine domini amen. Otto, dei gracia dux Sla uorum et Cassubie, dominus in Stetin, omnibus in per petuum. Mc in dubium veniaut, que geruntur, debeiit
11
ea ratihabitacione perenni solidari. Hinc est quod de nostri karissimi fratris ducis scilicet Bugeslai et nostro- rum liilelium consilio a venerabili in Cristo patre domino Hinrico Caminensis ecclesie episcopo ac ciusdem eccle- sie capitulo emimus pro tribus milibus marcarum slaui- caliiim vsualis monete totam terram Germyn cum ter- minis suis et villis infrascriptis, scilicet opidum ipsum Germen cum omnibus suis metis et villam Doytin slaui- calem et villam Toytin teutonicalem, Mossentin, Suni- myn, Bentin, Sarntin, cum omnibus metis, tenninis et vsufructibus, libertatibus, iuribus et iuribus patronatuum et omnibus aliis, que exinde poterint prouenire, prout idein episcopus et capitulum eam hactenus possederunt, proprietate tamen eiusdem terre eisdem reseruata, nam de ipsa terra dicto episcopo et ecclesie omagium feci- mus et similiter nostri heredes vc ri facient de eadem et nobis dictam terram et bona eius et metas ab impeti- tore et molestatore, prout iuris extiterit et fuerit, exbri- gabunt. Vt nos et nostri heredes veri possimus possi- dere eandem paeifice, perpetue et quiete, episcopo vero et capitulo pro eisdem tribus milibus marcarum dena- riorum intra Ynam et Plönam fluuios nostre domina- cionis in metis tricentos mansos cum omni iure, ser- uiciis, proprietatibus superhabitis nobis, vendidimus iusto titulo emptionis perpetuo optinendos, qui mansi sunt situati in villis infrascriptis, scilicet in tota villa slaui- cali Cussow, Slotenitz tota, Busler tota, Warnsick tota, Strisen tota, Clütsowe tota, Kuretsow dimidia et Clemme dimidia, nichil nobis in hiis villis et mansis amplius reseruantes. — — — — — — — __ —
Predicti tamen episcopus et capitulum predictos tricen
12
tos mansos pro eadem summa denariorum trium milium marcarum cum omni iure sine omni briga et occupatione, sicut ipsis vendidimus, facultatem reemendi libere et spontanen tribuerunt a festo beati Michaelis proxime venturo per quadriennium. — — — — — — —
Cuius rei t est es sunt: idem frater noster dictus nobilis dux Buggeslaus, dominus Hildebrandus prepositus, do minus Lambertus decanus ecclesie Caminensis, dominus Sifridus de Trichow, dominus Arnoldus archiprepositus Stetinensis, canonici eiusdem ecclesie Caminensis, do minus abbas de Colbatz, Ditmarus, clerici; Willekinus Crampo, Hermannus et Arnoldus de Oste, Lucbte noster marscalcus, Hinricus et Johannes Voss, Gherardus et Sinricus Swerin, Hermannus de Deuen, Hinricus de Heydebrake, Uettt&arÖUS iHOlt*att, Johannes et Wernerus de Buken, Johannes de Hoykendorp, nostri milites, cum plurimis fidedignis. In eiusdem maius testimonium nostro sigillo eidem episcopo et dicto ca- pitulo presens scriptum dedimus sigillatum. Actum et datum anno domini millesimo tricentesimo quinto, do- minica die qua dicebatur Circumdederunt me, in nostro castro Dymin.
Urkundensammlung des Geschlechts Maltzahn, ed. Lisch, 1851 (Google data) 6, in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaltzahn/b081b094-5ee3-487c-9158-cd94fd82d427/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success