Urkundensammlung der Vaterlaendischen Geschichte, Nr. IV. , S. 17
Urkundensammlung der Vaterlaendischen Geschichte, Nr. IV. , S. 17
IV.
Sodann unb 2Korquörb 9töe SÖteiben fфent'en bet &и:фе in %unbbbt 12 SD^arï |ЭДШфеr Hebungen unb i|>r ganjcé ©ut im ®orfe |>oífren= borf. £eiligenbûfen, 1369, Quasimodogeniti, %ptil 8.
CF. 189, Ло. Stf.J
Universis praesentia visuris seu audituris Nos Johannes et Marquardt», fratres dicti Ryke Brey den famuli, in domino salutem. Tenore praesentium lucide recognos- cimus publice protestantes, quod nos de consilio, consensu et favore omnium et singu- lorum, quorum merito favor et consensus fuerant requirendi, dedimus, assignavimus et contulimus libere, voluntarie et pure propter Deum Ecclesiae beatae Mariae Virginis in Arnesboken, ob remedium et salutem nostrarum animarum, parentum, haeredum, pro- pinquorum et omnium progenitorum nostrorum lucem et requiem sempiternam, Duodecim marcarum redditus, sitos in villa Holstendorpe, et omnia quae ad nos pertinent et poterint de jure devolvi et derivari in eadem Villa cum omnibus suis adjacentiis et pertinentiis, agris cultis et incultis, sylvis, rubetis et paludibus, piscaturis, aquis aquarumque decursibus, pratis, pascuis, molendinis et instangnationibus, cum omnibus juribus, majoribus et mino- ribus ac intermediis, videlicet manus et colli, et plane cum omnibus commoditatibus, proprietatibus, utilitatibus, distinetionibus et proventibus quibuscunque, prout nos dicta bona utilius et liberius possedimus, habuimus hucusque et libere usi sumus. Dicta vero bona in praesentia nobilis Domini nostri, Domini Adolphi, Comitis Holsatiae et Stor- mariae, benevole resignavimus domino Wulfardo, dictae Ecclesiae Arnsboken vero rectori in honorem gloriosae Virginis Mariae, libere et pacifice perpetue possidenda. Datum et Actum in Hilgenhaven, Anno domini MCCCLXIX, Dominica qua cantatur Quasi modo geniti, praesentibus viris strenuis et honestis, videlicet Domino Keyen de Rantzow milite, Domino Elero de Rantzow praeposito terrae Ymbriae, Iwano Walstorp, alias dicto Perdeshovet, Ottone Raboysen, Henrico de Zigghen, famulis, et aliis quam pluribus flde dignis. In quorum omnium evidens testimonium sigilla nostra praesentibus sunt appensa.
Urkundensammlung Vaterlaendische Geschichte II, ed. Michelsen, 1839-1880 (Google data) IV. , in: Monasterium.net, URL </mom/VaterlaendischeGeschichteII/dd66d4b1-b378-46f9-b53e-8fa094ccc52b/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success