useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Waldhausen, ehem. Augustiner-Chorherren (1147-1826) 1161 V 01
Signature: 1161 V 01
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Mai 1161, Ebelsberg
Conrad, Bischof von Passau, beurkundet die von ihm vorgenommene Einweihung der auf dem Berge Hengst bei Ardacker erbauten, dem Kloster Waldhausen unterstehenden Kirche.
Source Regest: 
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 308-309
 
x
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Chunradus dei gracia Patauiemis episcopus uniuersis Christi fidelibus Salutem in perpetum. Quia iustum et racionabile est, facta predecessorum nostrorum legitima et canonica nos confirmare et ne ab iniqua inpugnacione hominum inmutentur uel distrahantur, scriptis roborare; liquido enim patet, quod quaecunque homo seminauerit, haec et nietet, Et sicut deus nichil inpunitum, sic nec aliquid dimittet irremuneratum. Hac fiducia animati omnibus Christi fidelibus notum facimus tam futuris quam presentibus, quod nos inducti precibus dilecti fratris nostri Selkeri prepositi et fratrum suorum de cenobio sancti Johannis in Sebnich quandam ecclesiam in monte, qui uocatur in vulgari Hengst, in confinio Aradakcher in honore sancte Crucis consecrauimus. Fundum autem huius Plebezane (sic) quedam nobilis mulier Chunegundis cum duobus filiis suis Herbordo et Karulo, antequam manus consecrationis inposuissemus, cum una area, que ex australi parte adiacet cimiterio, ad altare sancti Johannis in loco prefato potenti manu absque ulla contradictione et conditione tradidit et delegauit et decem solidos a preposito Selkero in recompensacionem recepit. Terminos autem eiusdem ecclesie, sicut predecessor noster Regenbertus pius atque Katholicus episcopus prefixit et designauit, nos designauimus, hoc interponentes et adiicientes, quod controuersia, que agitabatur inter dilectum fratrem nostrum Udalricum Ardakchercensem prepositum et fratres de Sebnich de terminis decidimus. Isti autem sunt termini: A Gaizsteten usque ad ecclesiam sancti Martini, Ab eadem ecclesia usque in uadum Gressnich, Ab eodem vado per medium Hohenberch usque in Entischengraben, A loco illo et ualle per descensum maioris Trisnich usque in aridam Trisnich, Ab inde ad metam positi Iapidis, Ab inde usque in Chlaffenbach, In descensu autem Chlaffenbach usque ad metam alterius positi lapidis, Deinde usque in Teuffenbach et per metam eiusdem rivuli usque in danubium. Utriusque autem termini dicionis fundi ecclesie et aree adiacentis cimiterio et quomodo decisa sit contencio de terminis inter Ardacenses et Sebnicenses, hii sunt testes: Johannes abbas Chotwicensis, Waltherus abbas de Gersten, Ulricus prepositus ad Ardalter, Heinricus prepositus sancti Floriani, Berchtholdus prepositus in Waldhausen, Otto Notarius et Archidiaconus Ceterique quam plures nobiles et fide digni. Hec acta sunt in Ebelsperch anno domini M. C. LX. primo, Indictione Nona, Kal. Maii. Datum die et loco quibus supra.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 308-309

Original dating clauseKal. Maii

Editions
  • Kurz, Beiträge, IV. 440.


LanguageLatein
Places
  • Ebelsberg
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.