useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Grafen von Wertheim, ed. Aschbach, 1843 (Google data)  XXXI.
Signature:  XXXI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Graf Boppo von Wertheim erlaubt dem Johannilerhaus Mosbach auf einem ihm gehörigen Weg Gebäu- lichkeiten anzulegen. 1264. Febr. 14.
Source Regest: 
Geschichte der Grafen von Wertheim von den ältesten bis zu ihrem Erlöschen im Mannsstamme im Jahre 1556, Nr. XXXI. , S. 56
 
x

Boppo Comes de Wertheim. Noverint omnes presentes paginam inspecturi, quod nos domui et fratribus in Masbach Ord. Hospitalis s. Joannis, viam que fuit inter curiam ipsorum et ecclesiam ibidem, que ad nos pertinebat advocatie nomine, libere contulimus et absolute, ut ipsi fratres super eandem viam edificia construant, si necessc fuerit et prout iisdem fuerit opportunum. Actum sunt hec. A. D. MCCLXIV. XIV. mense Februar. in die b. Valentini martyr. Wertheim in choro ecclesic nostre, presentibus Gerhardo Comite de Rie- necke, Dom. CrafTlone de Hohenloch, Dom. Eberhardo de Brubergk, Dom. Friderico dicto Ruhisen, et ut hec majus robur firmitatis obtineant, presentem cedulam exinde con- scriptam sigilli nostri munimine feeimus roborari.

[Steiner Alterth. u. Gesch. des Bachgaus I. S. 338.] ХХХП.

Kunigunde, Gräfin von Wertheim, schenkt Güter zu Mosbach dem Jobanniterhause daselbst. 1267. März 15.

Cunigundis humilis Cnobilis?) Comitissa de Wertheim. Ad notitiam cupio deferri publicam universorum, quod ego de consensu ßiorum meorum Bopponis, Ludovici et Rudolfi et de consilio meorum fratrum Comitis (1- Comitum ) de Rie- necke et meorum consiliariorum et meorum hominum, Pomerium illud, quod est situm apud Masbach curiam fratrum hospitalis s. Joannis et bona eidem Pomerio jure attinentia, de quibus mihi et domino meo pie memoric Bopponi annuatim solvebantur duo libre cere de fratribus ejusdem curie, dedi eidem cenobio in perpetuum pro remedio anime domini mei, jure proprietatis sine omni censu et absque omni impetitione omnium heredum meo rum, sub tali condicione, ut quicunque est rector ejusdem curie in anniversario prenominati domini mei, quod erit semper in octava die Purificationis s. Marie, et pascat 1res egenos apud mensam fratrum ejusdem curie pro remedio anime sue

37

Et ut sua memoria tum in eodem cenobio, quam in omnibus cenobiis in istis partibus constitutis, in perpetuum haberetur, et ut hec inconvulsa et rata permaneant, presentem cedulam sigillo domini mei sepe memorati roboratam eisdem fratribus dedi in testimonium sempiternum. Hujus rei testes sunt: Lu- dewicus, Henricus, Gerhardus Comites de Rinecke, Rupertus Capellunus de Wertheim, Otto Bleichmann, Fridericus Ru chisin, Albertus Kotdebus, Raimundus scultetus de Wertheim, Loshardus et alii quam plures. Datum a. D. MCCLXVII. Idus Martii. Acta sunt hec Emicone ejusdem domus pro cura tore.

[Steiner Alterth. u. Gesch. des Bachgaus I. S. 338 В.] ХХХШ.

Die Gebrüder Boppo und Rudolf, Grafen von Wcrt- heiin, bestimmen, dass der Schlosscaplan zu Wert heim die Einkünfte der Pfarrei Eichel beziehe und diese auch der Schlosscapclle einverleibt seyn solle. 1269. Febr. 24.

Boppo et Rudolfus fratres, Comites dei gratia in Wert heim, universis paginam presentem inspecturis notitiam rei geste: cum capelle castri nostri in Wertheim redditus sive fruetus fuissent adeo tenues et exiles, ut capellano ad sui sustentationem minime sufleeisset, nos provida et diligenti deliberatione prehabita, cum dignum sit ac rationi consonum, ut qui altario servit, de altario vivere debeat, statuimus et proinde ordinavimus, ut parochialis ecclesia in Echel, cujus jus patronatus ad nos spectat, cum omnibus suis pertinentiis et juribus dicte capelle in subsidium officiantis eandem jure perpetuo sit annexa et parochiam ad capellam contulimus Conrado de Werpach clero et capellano nostro pure propter deum, ut tam ipse quam alii capcllani, successores sui, qui pro tempore fuerint, predictam capellam et parochiam more consueto habeant et procurent ac fructus earum sine diminu- tione percipiant cum omni integritate nee non pleno jure, quemadmodum beneficia ecclesiastica percipi consueverint et ne in posterum super hac ordinatione nostra alicui peni- tus dubietatis scrupulus valeat suboriri, presens dedimus scriptum, sigillorum nostrorum munime fidelius roboratum.

38

Acta sunt hec in Wertheim anno domini MCCLXIX. In die beati Mathie apostoli VI. Kal. Martii.

Diese Urkunde ist nach einer von dem kaiserl. Notarius Conrad von Nördlingen im Jahr 1347 vidimirten Abschrift entnommen, welche aber an mehreren Stellen sehr verblichen ist. Es ist die frühste Ur kunde , welche sich im gräfl. Wertheim. Archiv von Grafen von Wert heim findet.

 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.