Geschichte der Grafen von Wertheim von den ältesten bis zu ihrem Erlöschen im Mannsstamme im Jahre 1556, Nr. XL1II. , S. 71
Nos Dei gratia Fuldensis Ecclesie Electus nobili viro domino Rudolfo Comiti de Wertheim salutem cum sincere voluntatis affectu. Veniens ad nos discretus vir, vester no- tarius, nobis sub vestris literis credentie humiliter suppli- cavit, quod, cum vos diversis et arduis negotiis impediti ad recipiendum a nobis vestra feuda ita vice ad nostram presentiam accedere non possitis, vobis vestra feuda recognoscere et trans- mittere dignaremur. Nos vero vestris rationabilibus precibus, prout docuit, favorabiliter inclinati vobis vestra feuda, que hactenus tenuistis et de jure a nobis et nostra ecclesia te
48
nere debetis, recognoscimus et transmittimus literas per pre- sentes, ita tamen quod infra spacium istius anm ad nostram presentiam veniatis a nobis vestra feuda in persona propria reeepturus et nobis nihilominus prestiturus et* facturus jura- mentum fidelitatis et homagii seeundum quod alii fideles nostre ecclesie facti consueverunt. In cujus rei testimonium presentem literam vobis dari jussimus, nostri secreti sigilli, quo adhuc utimur, munimine roboratam. Datum Fuldae an. dom. MCCLXXXVI1I in crastino beati Jacobi.
Urkunden Grafen von Wertheim, ed. Aschbach, 1843 (Google data) XL1II. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Wertheim/eb5c5a3e-d3ea-4868-8502-ecb508c0fc61/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success