Geschichte der Grafen von Wertheim von den ältesten bis zu ihrem Erlöschen im Mannsstamme im Jahre 1556, Nr. XXXVIII. , S. 63
— Noverint universi presentes literas inspecturi, quod ego Mechtildis rclicta quondam Bopponis Comitis de Wert heim de consensu Wolfradi de Eberstein generi mei et filiarum mearum nee non heredum meorum, reditus octo maltrorum siliginis et duorum maltrorum avene, quos siqui- dem reditus domini de Brunnebach mihi et Rudolfo Comiti, fratri conjugis mei prelibati, de deeima quadam in villa Waltenhusen dederunt annuatim, vendidi monasterio in Brun nebach praedicto pro viginti Iib. hall. legalium et bonorum in mere proprietatis titulum perpetuo possidendos. Et quia dimidia pars horum redituum Rudolfo Comiti de Wertheim
42
prefato attinuit, ego Mechtildis prelibata eidem Rudolfo Comiti et suis heredibus de reditibus meis, quos habeo in duobus molendinis in Wertheim de voluntate et consensu heredum meorum, reditus quatuor et dimidium malterum si- liginis assignavi. Testes hujus venditionis sunt Conradus de Eisteten dictus . . . gener ejus. Engelhardus dictus juxta ce- miterium dictus Schollbrunne, et dictus Cnappe gener ejusdem. Fuckerus scultetus, Waherus scultetus, et Waherus et Con radus filii sui. Henricus dictus Schrenke. Wolframus et Frideri- cus fratres dicti Nuwesekil. Conradus dictus Niger et alii quam plures fide digni. Ad majorem vero evidentiam predictorum sigillum meum et sigillum Rudolfi Comitis de Wertheim se- pedicti et sigillum Wolfradi de Eberstein supradicti presen- tibus sunt appensa. Datum et actum a. dom. millesimo ducen- tesimo octuagesimo tertio. In octava beat. Joannis apostoli et evangeliste.
Urkunden Grafen von Wertheim, ed. Aschbach, 1843 (Google data) XXXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Wertheim/132c2a9e-a13a-4cbd-9db6-b5bb635f40db/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success