Geschichte der Grafen von Wertheim von den ältesten bis zu ihrem Erlöschen im Mannsstamme im Jahre 1556, Nr. XXI. , S. 45
Henricus, Dei gratia rom. rex et semper augustus. Universis quibus he litere ostense fuerint, gratiam suam et omne bonum Cum ex summi regis decreto ad regnum simus temporale vocati, ejus nos credimus beneplacito deser- vire, quotiens servitio suo insistentibus incessanter utilitatis commoda providemus. Hinc est, quod fratrum de Brunnebach, quos specialiter dignamur amore precibus pietatem exploran- tibus favorabiliter annuentes ipsis regali munificentia indul- gemus, ut de rebus propriis, quas per Rheni seu Mogunti- num alveum sive per terram habuerint deducendas, sive usibus
28
propriis adducendas, nullius hominum nullo unquam tempore theloneum sive exactionem aliquam extorquere presumat, sed ab omni semper exactione penitus sint immunes, quos etiam et res ipsorum et personas nostre volumus iugi pro- tectionis securitate gaudere. Res autem alienas si quas de- duxerint ab hac indulgentia decernimus esse remotas. Vobis autem, officiales nostri in Frankfurt, Oppenheim, Popardia et Wertheim speciali mandato injungimus, ut hanc eisdem fra- tribus indulgentiam inviolabiliter conservetis, nee ulla eis sitis exactione molesti. Si quis autem contra tam liberalem nostre munificentie indulgentiam venire presumpserit, nostre se noverit indignationis animadversione plectendum. Dat. apud Gelinghausen, V. Id. Jan. verbi incarn. anno MCCXXXI11. Indict. VII.
Urkunden Grafen von Wertheim, ed. Aschbach, 1843 (Google data) XXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Wertheim/1c25e0a0-05a8-4c56-9b37-442342fac6dd/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success