Geschichte der Grafen von Wertheim von den ältesten bis zu ihrem Erlöschen im Mannsstamme im Jahre 1556, Nr. XLII. , S. 70
Manegoldus Dei gratia episcopus Herbipolensis. Inspec- toribus presentium recognoscimus publice universis, quod vir nobilis Heinricus Comes de Henninberg coram nobis a. d. MCCLXXXVIII0 in crastino Bartholomei apost., apud cenobium quod dicitur Celiporta, in figura judicii constitutus, movendo pro se et nobili matrona Kuncgunde collaterali sua, per . . advocatum per ipsum Comitem petitum et sibi a nobis con- cessum, questionem contra virum nobilem Rudolfum Comitem de Wertheim, seque astringendo pro se et eadem collaterali jus in ipsa questione coram nobis' accepturum, daturum et Uli per omnia pariturum, petebat a dicto Comite Rudolfo he- reditatis portionem, dictam matronam de illo dominio in Wert heim jure hereditario contingentem, quam idem Comes llu- dolfus matrone contra justitiam occuparet, petebat etiam dampna et interesse, que ipse Heinricus Comes et sua collateralis predicta, occasione ipsius portionis sie occupate, ineurrissent, que quidem dampna et interesse ipse Comes Heinricus ad sexcentas Mb. hall. aestimabat. Comes vero Rudolfus pre- fatus tunc in nostri presentia constitutus per . . advocatum sibi a nobis indultum, respondebat, quod supradictus Comes Heinricus, postquam sibi fuisset dieta collateralis desponsata, per sollempne juramentum suum et publicum instrumentum promisisset terciam partem castri in Bratshelden cum homini- bus et bonis eidem parti attinentibus, pro tercia parte castri in Lutenbach cum hominibus et bonis ipsi parti attinentibus, per modum commutationis ipsi Rudolfo Comiti se daturum. Quodque idem Comes Heinricus hujusmodi promissum mi- 'nime adimplesset, propter quod pars ipsius Rudolf. Com. di- cebat eundem Comitem non debere predietam restituere portionem, nisi prius ipse Comes Heinricus promissum de
\7
quo predicitur adimplesset. Comites itaque, barones et mi- nisteriates nostri, tunc coram nobis constituti sub obtentu nostre gratie requisiti per nos, quid super hinc inde pro- positis juris eslet, sententiando concorditer, confessione su- pradicti Comitis Heinrici et his, que in antedicto instru- mento sunt expressa auditis et plenius intellectis, promul- garunt: memoratum Comitem Rudolf um ad restitutionem pre- libate portionis non teneri, nisi prius Comes Henricus pro- missum suum, tum per juramentum ejus, tum per publicum instrumentum ipsi Rudolfo Comiti factum, effectui mancipasset. Nos autem juxta concordem sententiam talem precepimus Heinrico Comiti supradicto, quod ipse promissum suum, de quo superius tangitur, infra XIIII dies numerandos a precepto hujusmodi adimpleret. Hi vero testes sunt, qui premissis intererant, videl. viri nobiles: Gerhardus. Comes de Rienecke, Heinricus Comes de Kastele, Krafto de Hohinloch, Hesso Marggravius de Baden, Godfridus de Hohinloch, Heinricus et Gebehardus fratres de Brunecke, Conradus de Tecke, Godfridus de Sluzzelberg, Heinricus prepositus major et Wernherus de Tannenberg, archydyaconi Herbipol. Diethe- ricus de Hohinberg, marschalkus noster, Eberhardus de Vs- sinkeim, Conradus frater ejusdem, Heinricus Woluolt, came- rarius noster, Hermannus dictus Lescho, Conradus dictus Schoubelin de Besinkiem, milites et plures alii fidedigni. In quorum premissorum testimonium hoc scriptum fieri jussi- mus et nostri sigilli karactere communiri. Actum apud ceno- bium antedictum, datum vero Herbipoli, anno et die supra- dictis, pontificatus nostri primo.
Urkunden Grafen von Wertheim, ed. Aschbach, 1843 (Google data) XLII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Wertheim/5f0c3061-ccfe-48f6-8b70-eabb388dac89/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success