Geschichte der Grafen von Wertheim von den ältesten bis zu ihrem Erlöschen im Mannsstamme im Jahre 1556, Nr. XXXIV. , S. 58
Nos Godefridus senior et Godefridus junior, filius noster, domini de Eppinstein, ad universorum noticiam presentem paginam cupimus pervenire, quod ad litem redimendam, que inter nos ex una parte et E .... de Catzenelnbogen et Bopponem de Wertheim Comites, uxores suas matremque ipsarum, super bonis feodalibus ex obitu Gerhardi de Eppinstein, nostri con- sanguinei, pie memorie, vacanübus, ex altera, vertcbatur, secundum pronunciacionem nostrorum arbitrorum, videl. Dye- theri Comitis de Catzenelnbogen et Wolfframi sculteti de Franckinfurt, CXL marcarum reditus, de quibus XL. cedent Elhabet, socrui predictorum Comitum, nomine dotis sue, re- liqui vero Comitibus ipsis cedent, pro MCCCC marcis Colo- niens. in pignore obligavimus in locis subscriptis, ipsis etiam Comitibus renunciantibus omnibus juribus et actionibus, que eis occasione predict. feodorum in nos competere videbantur; in Nollenscheid XXX marcar. reditus, in Delckelich XXX, in Costheim XXII, in Clestad X, in Anheim ex ista parte Mogi versus Hagen XX, in Anheim ex altera parte, cum curia nostra et attinentiis et villa Hemstad XV, item circa Aschaf fenburg XVIII: quas villas et reditus cum omni jure, prout hactenus obtinuimus, possidebunt, exceptis majoribus emendis, sc. homicidiis perpetratis, Blutrunst, et hiis similibus, de qui bus nobis in judiciis, que Lantgerichte dicuntur, nostre Co- mitie attinentibus, satisfactio exhibebitur et emenda; que judicia homines villarum prescript. querent, sicut hactenus querere consueverunt. Minores vero emende videl. dissensio verbo- rum, evaginacio gladiorum et hiis similia, que infraBanne- züne committentur, cedent Comitibus antedictis: hac condi
39
cione interclusa, quod nos nostrique heredes et posteri in bonis ipsis obligatis possumus et debemus redimere X marcar. redditus pro C marcis et non minus sed magis, si facultatem habuerimus in hiis locis, que nobis elegerimus et in quibus nobis videbitur magis expedire, quocunque tempore anni ab ipsis requisiti fuerimus contradictione aliqua non obstante. Si autem homines nostros ultra statuta coarctaverint, nobis injuriam reputabimus intulisse. In quorum omnium testimo- nium presentes literas conscribi fecimus ac sigillorum nostro- rum munimine roborari. Acta sunt hec a. d. MCCLXX. IV feria ante dominic. Letare.
j.lonnnis tabul. literarumque vet. Specileg. p. 291 sqq.]
Urkunden Grafen von Wertheim, ed. Aschbach, 1843 (Google data) XXXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Wertheim/81cfc9ef-ac19-453a-8b7d-3a3fb20c669f/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success