Geschichte der Grafen von Wertheim von den ältesten bis zu ihrem Erlöschen im Mannsstamme im Jahre 1556, Nr. IX. , S. 29
Quia generatio perit et generatio subit, ideirco res actae, quantumcunque celebres nisi scriptis commendentur, cito a memoria hominum labuntur, ea propter ego Dietherus primus in Maulenbrunnen etsi indignus Abbas, notum fieri volumus tam futuri quam presentis seculi fidelibus, quod Dominus Billungus de Lindenvels et Dominus Erleboldus de Krensheim una cum Domino Sigoboddo de Zimbern, viri ex utraque pa- rentum linea liberi, fundum in Brunnbach, nobis domuique nostre ad construendam inibi nostri ordinis Abbatiam legi time delegaverunt. Nos vero, tam Dei voluntatem quam pre- dictorum virorum piam devotionem perpendentes, claustrum oflicinasque nostro ordini aptas in supradicto loco per Mo- nachos et Couversos nostros disponere atque construere acceleravimus. Dum hec studiosissime pro modulo nostro agerentur, forte Dominus Reginhardus cum universis sibi cre- ditis locum, quem a Domino Abbate de Waltsassen suscepe- rat, nescio qua perturbatione coactus reliquit, et interventu Abbatis Ebracensis A... ceterorumque religiosorum virorum sepedictum locum in hunc modum cum suo conventu a no bis suscepit, quatenus respectum, quem juxta ordinis tenorem Abbati de Waltsassen domuique sue deberet, nobis domui que nostre, predicta Matre ipsius interventu consentiente, deinceps persolveret et si hec effectui manticipare non pos
12
set, locum susceptnm nobis libere resignaret. lpse vero ut voto pro desiderio suo potitus est, pactum sue permis- sionis variis dilationibus usque ad hanc scismatis tempestatem terminatione distulit. Hoc enim perturbationis tempore quuque scismaticis adherendo consensit et literis Abbates nostri or- dinis apud adversam partem accusavit, quibus inordinationibus ab ordine excludi meruerit, scribere omitto. Verumtamen id incognitum relinquere expedire nobis non puto, quod Domi nus Ebracensis Abbas A... unacum Abbate de Waltsassen predictum Reginhardum ab Abbatis officio simulque loco li- bentissime removissent, si imperialis Majestätis offensam reveriti non fuissent. Quapropter ipsi una cum Episcopo Wirzeburgensi delapsum tam interiorum quam exteriorum predicti loci multum dolentes, quodammodo ipsis, ad quos sibi inauditas enormitates corrigere spectaret improperantes unanimiter decreverant, ut locum sepedictum nobis in hunc modum resignarent, quatenus predictum R... penitus amo- verem et lapsa interius et exterius quoad possem reformarem. Et hec literis suis nobis demandare curaverunt. His ego vix persuasione Abbatis Novi Castri nee non Parisiensis Ab batis assensum prebui, quia in persona removenda et in re- ligione reparanda gravem difficultaten fore reputavi. Sed Dcus, qui auffert cor lapideum et dat carneum, predicto Reginhardo in memoriam reduxit, quod tam diu dolosis pro- telationibus loco nostro nos privaverit et ideirco duetu spi ritus Dei suo a loco et officio absque omni coactione secessit et sie tandem primum promissum pacti se persolvisse coram Episcopo et Abbatibus predictis ceterisque ecclesie prela- tis confiteri non crubuit. His ita rite peractis, Abbatem cum Monachis (etj conversis nostris in sepe jam dictum locum transmisimus aliosque regule et ordini studere negligentes penitus removimus et sie regularem diseiplinam et vitam pe nitus aboletam quoad potuinuis reformavimus.
X a.
Das Kloster Eberbach verträgt sich mit dem Kloster Brombach wegen eines von Diether von Wertheim geschenkten Feldes bei dem Gehborner Hof. 1173.
In nomine sanetae et individuae Trinitatis. Notnm esse volumus universitati Fratrum utriusque temporis, tam futuri videl. quam presentis; qualiter ego Gerharilus dictus Abbas
13
in Eberbach et mecum Fratres nostri, Dominus quoque Wie nandus de Burnchach, tum temporis Abbas et secum Fratres sui, dedimus operam, ut auferretur de medio omnis occasio dissensionis et controversiae, quae inter nos oborta videba- tur. Hujus autem mali occasio haec erat: traditus fuerat ecclesiae nostrae campus quidam, Grangiae in Gebenburn contiguus, et penitus incultus, tanquam frutectum neglectum, a Dithero, Germano Wolframi Comitis de Wertheim et a sorore ejus, cujus nomen erat Adeln, quem eundem campum ipsi absque exceptione, cum aliis, quae dederat eis, primitus sibi traditum fuisse aflirmabant. Nos itaque malum discordiae vitantes et super hujusmodi longis contentionibus deservire nolentes, utriusque domus Fratrum consensu, in hoc conveni- mus, quatinus ipsi, aceeptis a nobis sex argenti libris, omnes eorum querelae de reliquo cessarent et campus supradictus absque ulla contradictione tanquam proprius fundus eccle siae nostrae deineeps permaneret. Hoc quoque ipsi pro be- nevolentia apponere curaverunt, ut si quisquam ab illa die et deineeps sive extraneus sive de illa parentela, qui heredita- rio jure aliquid habere viderentur, nos impetere aut infestare tentarveit, ipsi coram quovis judice pro nobis respondere et a quolibet infestatore nos defensare non cessarent. Hujus rei testes sunt ex parte nostra: Cuno, sacerdos. Conradus sacerdos. Orabodo Cellarius. Frater Henricus Grangiae illius Magister. Frater Richardus. Ex parte autem illorum Eberol- dus Prior. Heimo, Hartmudus conversus.
Acta sunt haec a. d. ine. MCLXXIII. Indict. VI. imp. Friderico hujus nominis primo et jam XXII. ann. imperii agente, regnante autem Dom. Jesu Christi per omnia secuta, cujus anni non deficient. Amen.
[ Weuck Hess. Landesgeschichte B. I. Urkb. n. VII. p. 10. ]
X b.
Descriptio possessionum in agris etc. ad Gebenbrun nen *) pertinentibus.
Allodium Ditheri de Wertheim et Adele matrone.
Karitatis divine servore succensi, Ditherus germanus Wolframi Comitis de Wertheim et uxor**) ejus Adela, ho
*) Der Gehborner Hof [in der obern Grafschaft Katzenelnbogen] **) Uxor ist die richtigere Lesart für soror.
14
miiii's libere conditionis, pro remedio animanim suarum con- tulcrunt Monasterio nostro (Kloster Eberbach) XII mansos arbusti partim in elemosina, partim pro LXX marcis, quod arbustum vulgo dicitur Birka et est eigen, situmque est juxta curiam. Post mortem autem amborum, Ditheri seil. et Adele, Dominus Sibodo de Cimbren, qui füiam corum duxerat, cepit nos gravare de proprietate predicti arbusti, eo quod uxor sua heres esse deberet. Dedimus ergo ipsi et uxore sue VIII marcas et omni proprietati, quam in bis habere videbantur, publice et cum testimonio renuntiaverunt. Insuper contule- runt nobis pro Deo de bonis suis I. mansum in Grizheim. Eundem mansum propterea dedimus ad ecelesiam in 6riz- heim pro omni deeima quam dare debemus de prefatis XII. mansis arbusti, et per hoc restaurum ipsi XII. mansi pro- prii sunt et ab omni exaetione vel deeimatione liberati etc. — Super prescriptis XII. mansis arbusti a Dithero et Adele nobis collatis diutina controversia exorta est inter nos et Fratres de Brunebach tempore Dom. Gerhardi Abbatis nostri. Eundem enim campum cum aliis, que dederant, primitus sihi traditum fuisse aiTirmabant. Nos itaque malum discordie vi- tantes, et super hujusmodi longis contentionibus deservire nolentes utriusque domus fratrum consensu in hoc conveni- mus, quatinus ipsi aeeeptis a nobis VI. marcis omnes que- rele de reliquo cessarent etc. Acta sunt hec a. d. MCLXXUi. Imp. Dom. Friderico hujus nominis primo.
[Aus einem uin's J. 1220 Beschriebenen Schenkungsburb des Klo sters Eberbach gedr. bei Wenck. Urk. z. II. Bd. d. Hess. Laudesgisch. p. 113 sq.]
Urkunden Grafen von Wertheim, ed. Aschbach, 1843 (Google data) IX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Wertheim/90d6a400-d5f0-4a7a-84eb-c91b2892b911/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success