Geschichte der Grafen von Wertheim von den ältesten bis zu ihrem Erlöschen im Mannsstamme im Jahre 1556, Nr. XI. , S. 32
In nomine sanete et individue trinitatis. Reinhardus dei gratia Würtzburg. eccl. Episcopus. Notum esse cupimus omnibus tam presentibus quam post futuris, predium quod- dam fratrum de Brunnebach in parochia Reicholsheim silum esse, sc. curiam, que dicitur Lengenvelt cum suis adjacen- tii.s et curiam, que dicitur Brunnebach cum suis adjacentiis, de quibus tertia pars deeime attinebat eidem parochie. Ipsi vero fratres usi tam suo, quam aliorum bonorum virorum con- silio, domino Bopponi Coiniti de Wertheim, qui jure beueficii
15
derimam illam ab episcopatu habuit, de rebus suis in tantum contulerunt, quud ipse cum nubis resignavit, et duo predia nimm in Waldenhuaen, alterum in Sahsenhusen, ad concam- bium illius decime super altare ejusdem ecclesie, sc. Reichola- heim manu sua et uxoris sue legitime delegavit. His ita perac- tis presente Offene et advocato ejusdem parochie, postquam etiam vidimus homines seped. parochie, quibus res ea nota erat, juramento confirmasse, quod predia, que in concam- bium decime illius data erunt, multo majoris pretii quam ipsa decima essent. Ut firmior fides huic rei adhiberetur, qui- busdam fidelibus nostris, ut huic concambio interessent, fide- liter commisimus Adelberto de Hohenloch. Thimone de Win desheim. Arnoldo. Conrado duobus filiis Ruperti de Ussen- keim. Ministerialibus: Herbordo de Ussenkeim. Gumperto et Adalberto de Wertheim et adhuc quam pluribus aliis, qui concordantes juramento predict. hominum, rogatu predicti Comitis et pro remedio anime nostre deeimam illam b. Marie in Brunnebach delegavimus. Quod ergo factum est, presentis scripti pagina confirmavimus eique auetoritatem im- pressione sigilli nostri dedimus. Si quis igitur in posterum ausu temerario seu malo ingenio infringere vel infirmare at- tentaverit, anathema sit Warantha. Testes Clerici: Godefridus Prepositus. Persius Decanus. Godefridus Scholasticus. Albertus Custos. Godefridus Cantor. Bertholdus Prepositus. Eberhardus de Marmore. Godefridus de Crutheim. Conradus Cellarius. Dietricus de Bebenburch. Berengerus. Laici: Boppo Comea de Wertheim. Sigebodo de Zimmern. Crafto de Bokkesberg. Wolframus de Bebenburch. Otto de Eschenhusen. Crafto de Rettersheim. Henricus scultetus. Hartmundus de Bischofes Wineden. Wolframus de Brosoldesheim, et Conradus frater suus. Bilingus et Cadelohas et frater suus. Wuhardus. Adel- hun. Arnoldus. Hermannus. Wolfolt et ali i quam plures. Act. a. d. MCLXXV1II. regnante glorios. Roman. Imper. Friderico, Boppone urbano Comite existente.
XII a. Bestätigungslmef des Bischofs Reinhard von Würzburg für das Kloster Brombach üher Zehnten in Len genvelt und Oberbrunnebach (Schafhof). 1180.
In nomine s. et individue trinitatis ejusdemque insepa- rabilis unitatis. Ego Reinhardus dei gratia s. Würtzburg.
1Ü
sedis Episcopus. Ad celsum pontificatus culmen divina nos pietas vocavit, ut Dei servus Dei paupcribus subsidia pгe- beamus, Iargiamur auxilia, beneficia conferamus. ?ec enim nostram decent celsitudinem, nostrum ornant officium, venus- tant opinionem. Quapropter notum esse cupimus etati tam presentium quam futurorum, qualiter religiosis Dei famulis de loco nostre dioecesios Brunnebach vocato, hoc gratie nostre beneficium impendimus, quatenus duas partes deci- marum claustri ipsius videlicet, et duarum ejus ad jacentium proxime grangiarum sc. Obembrunnebach atque Lengenvelt a summo usque ad novissimum, qui eas beneficio possidebant redimerent et jure perpetuo in suos usus haberent. Igitur cuidam Craftoni militi Rudingesheim XLV talenta contulerunt, ut eas domino suo Gernodo de Roelbach resignaret. Itemque Gernodo eidem X ac palefridum pro uno talento, quatenus et ipse suo domino easdem Mengenlano videlicet de Aschaf- fenburg resignaret. Itidemque Mengenlano tres et dimidiam marcam, quo et ille nihilominus domino sno Bopponi Comiti de Wertheim decimas praescriptas resignaret. Qui tandem in nostras manus illas resignavit, quatenus solemni donatione super reliquias sanctorum in Brunnebach, Deo et loci pre- fati fratribus in honorem b. Marie Dei genitricis offerremus ac perpetualiter possidendas confirmaremus. Nos igitur retri butions divine intuitu per manus proprias super reliquias prescriptas sepefatas decimas delegavimus et presentis privilegio scripti atque nostri sigilli impressione factum sub anathemate et officii nostri auctoritate confirmavimus. Et ut actum hoc pietatis apud successores nostros firmius permanent, nomine permutationis ab eisdem viris religiosis curtem quan- dam, quam a Lutoldo de Gunderesleibe comparaverant, tali tenore recepimus, ut annis singulis in annuntiatione b. Ma rie duas candelas libre unius pondus habentes ad altare b. martyris Kiliani in ecclesia summa de donis oIferant ac om nibus permutationis certitudinem facian t. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona nostre constitutio ns paginam sciens contra eam venire temere, aut confratres illos in predictar. exactione decimarum ullis modis turbare, molestare, inquietare presumpserit, omnium christianorum consortio privetur, a sacra corporis et sanguinis Domini par ticipation arceatur et in futuro seculo cum diabolo ejusque consortibus penis gehenne sempiternis condemnetur. Hujus rei testes sunt: Clerici: Perseus Decanus de Domo. Godefri- dus Cantor. Albertus Custos. Godefridus Scholasticus. Eber
17
hardus de Marmore. Godefridus Portenarius. Bcringerus de Cimbre. Wuherus Prepositus Scti Jo. Baptiste et Albertus ejusd. ecclesie Decanus. Tieno Diaconus. Heroldus St. Burckardi Abbas. Babinoldus Abbas Cellensis. Liberi: filii Imperatoris Otto et Conradus. Comes Boppo de Wertheim. Sigebodo de Zimmern et filius Henricus. Berengerus de Phasich. Trage bodo de Engilstat. Berengerus de Gamenburg. Otto de Es- elenhusen. Ministeriales: Engelhardus de Biebelrieth. Rugerus de Homburg. Otto de Homburg. Hermannus Camerarius. Gerhardus de Bastheim. Henricus de Goulichesheim. Boto de Wirtzburg. Henricus scultetus de Wirtzburg. Eggehar- dus Granius. Heroldus. Arnoldus. Wuhardus. Adelhur de Würtzburg et alii multi. Act. a. d. MCLXXX. regnante Im- peratore Friderico, Boppone urbis prefecto. Indict. XIII.
XII b.
Graf Boppo von Werlheim verleiht, vor seinem Zuge zum h. Grabe, der Cistercienser Abtei Alten berg (am Niederrhein) Zollfreiheit in seiner Graf schaft 1183.
C. In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Boppo dei gratia Comes de Wertheym. Pax, uictoria regnumque per nenne Christi et ecclesie feliciter in euum permaneat. Quoniam ea que in mundo sunt agili fluxu et celeri cursu cuneta pretereunt et ea que non sunt superueniunt, mirandum non est, si mortalium queque facta quasi cum ipsis morientia recedunt et quasi non fuerint sie uniuersa erunt. Proinde uero est quod rationi bene congruit, scilicet quod sacra priuilegiorum sanetione quelibet pia nobilium ac poten- tum gesta in posterum muniantur. Ut igitur hec presens do natio uniuersis fidelibus Christo et ecclesie deuotis semper pateat, hec mea testimentalis tuba in omni personet euo. Quoniam ego Boppo dei gratia Comes de Wertheym nobilitate prepollens diuiciis deliciisque alfluens grauibus delictis et noxialibus peccatis dominum deum grauiter offendisse intra me extimui, meque ad placandum ipsum regem celorum ultra maris alueum Ihrosolimam iturum deuotaui, ibique sanctissimum sepulchrum domini christianissima fide uisitaturum optaui, summopere sperans meque consolans per regem et sacerdo- tem uerum Samaritanum nostrum miseros errores meos abo-
\\ertbeim. I.rkundrubuvb.
В
18
leri meisque uulneribus atque languoribus anime mee plenis- sime illic posse mederi. Hec itaque salutaria uota mecum reuoluens ad dilectum locum Bergen eis rhenum positum porrexi, ibique propter eterne uite premium mihi meisque caris uiuis ac defunetis promerendum domino Jesu Christo ejusque intemerate genilrici perpetue uirgini Marie eunetis- que fratribus ibidem deo deuotis omne theloneum ex tmiuer— sis bonis suis, nauigio transuehendis, quod in mei jurisdi- tione jure regio mihi adtrahere et in usus meos colligere de- bui perpetua stabilitatc seruitium delegans, donaui et hoc cum dileeta conjuge mea Cunegunda et cum unicis meis li~ beris coram testibus idoneis inviolabiliter stabiliui. Ad hujus uero donationis probabilem euidentiam firmissime constitui, quatinus uniuersi ex hoc cenobio equites et pedites sine na uigio castrum meum transeuntes in omnibus presidatus atque regiminis mei terminis absque omnimoda lesione et grauamine nostro et successorum nostrorum presidio semper securi et tuti ueniant et ad sua feliciter redeant, nobisque deuotas orationes suas in domino ipsi rependant. Hec itaque donatio nis pagina ut in suo debito uigore intacta et inlesa perma- neat, nostri sigilli impressio in omne euum perhenniter atque irreuocabiliter ipsam corroborat. Testes: uniuersus sacer ejus dem cenobii conuentus. Abbas Eberolfus de Brunnebach. Conradus de Wichardesheym. Arnoldus filius Trutmanni. Gumbertus ejusdem Comitis Bapponis thelonarius. Friderichus et alii quam plures.
Acta anno domini MCLXXXIII. Indictione I. domno Lu cio ilri gratia papa beatissimo apostolice kathedre presidente, domno Fridericho dei gratia inuictissimo romano imperatore anno imperii sui XX. laudabiliter imperante, domno Philippo dei gratia serenissimo s. Coloniensis ecclesie archiepiscopo, domno Gozwino dei gratia reucrentissima Abbate presidente, domno Regenhardo Wirzeburgensis ecclesie reuerendo episcopo.
[ Gedr. in Th. J. I.aromblet Urkundenbueh für die Gesch. des Nie- derrheins. DSsseldorf 1840. 40. Vol. 1. p. 345. Nr. 489.J
Urkunden Grafen von Wertheim, ed. Aschbach, 1843 (Google data) XI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Wertheim/d25f64cb-9178-41fb-afd4-78b89778d6ea/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success