useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 95
Signature: 95

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 95, S. 344
 

ed.
Current repository
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 95, S. 344

    Graphics: 
    x

    XCVI1I.

    С. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Heinricus Dei gratia Romanorum Imperator augustas. » Quoniam predecessores nostros reges uel imperatores operatos || esse in summo capite quod est Christus

    non ignoramus, quos scimus in eius membris per fidem operatos haberi augmentando aecclesias Deo vel sanctis sacratas, et pro ea ipsa re aeternae recompensationis premia adeptos fore, non secus si sanctam Dei aecclesiam ad honorem sanctorum suorum crescere et multiplicare donis uel augmentis studuerimus, perpetuae remuneratiouis exultationem nos nancisci speramus. Quapropter vniuersali ecclesiae praesenti videlicet et futurae manifestum esse optando desideramus, qualiter Meginuuerchus Paterbrunnensis episco- pus, nostrae imperiali excellentiac dilectissimus, sublimitatem nostram conuenit, postulans aecclesiae suae vnam Abbatiam Sceldice vocatam dari, cuius continuis petitionibus non inmerito fauentes, interuentu Chu- nigunde imperatricis nostrae videlicet dilectissime coniugis, episcoporum quoque Geronis, Unuani, Arnoldi, Dictrici, Hiltiuuardi et Erici, optimatumque nostri regni, Pernhardi ducis, Sigifridi comitis, Herimanni et Eggihardi consilii ventilatione, supradictam abbatiam sitam in pago Wessaga et in comitatu Friderici comi tis sibi nec non suae aecclesie Paterbrunnensi suisque successoribus omni concedimus iure deinceps pos- sidendam. Ut uero haec precepti pagina stabilis et inconuulsa futuris vel presentibus temporibus perma- nere ualeat, propriae manus cautione firmamus, et nostri sigilli impressione ratum ducentes siguari iussimus.

    Signum domni Heinrici serenissimi (L. M.) et inuictissimi imperatoris. Guntherius cancellarius nice Erchanbaldi archicapeUani recognouit.

    Datum anno dominicae incarnationis Mo.XVIHI. Indictione II. anno domni Heinrici regnantis XVII. Imperii uero eius VI. XIII. Kal. Apr. Actum ad Gosilare feliciter Amen.

    ( Das Siegel ist spurtos verloren gegangen.

    xcix. *>

    С In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia Romanorum Imperator augustus. L'bicunque saneta Dei loca bonis nobis || a Deo donatis extollimus, non solum uitae nostrae longanimitatem, uerum etiam regni nos prosperitatem augere speramus. Quapropter nouerit omnium Christi nostrorumque fldeliüm uniuersitas, qualiter nos pro remedio animae nostrac antecessorumque no- strorum, nec non pro salute dilectae coniugis nostrae CVNIGVNDAE imperatricis uidelicet augustae, atque per interuentum Geronis Magedeburgensis archiepiscopi, Dotichonisque comitis, quandam nostrae proprie- tatis forestim in comitatu eiusdem Dôtichonis sitam, quae terminum iuxta fluuiolum Fulda nominatum sumens prope Reginhereshuson et Utenhuson atque Biberbach et Rötbrehteshuson in quoddam flumen Vvisera uocatum usque protenditur, inde sursum directa quandam uillam nomine Gimundin attingit, abinde circulum prosecuta iterum in Fuldam et sic sursum usque iam predictam uillam scilicet Reginhereshuson pergiratur, sanctae Paderbrunnensi aecclesiae, cui uenerabilis et nobis dilectus presul Meinuuercus preesse uidetur, ad altare et reliquias sanctae Dei genitricis Mariae, sanctique martiris et episcopi Kiliani et sancti Liborii confessoris, cum omni utilitate quae ab eadem prouenire ullatenus possit, firmiter et perpetuo habendam

    *) Die Charte hat ziemlich in der Mitte des Textes ein grosses Loch. Die dadurch verloren gegangenen Worte sind aus dem alten, sehr genauen Cupiarium ergänzt, so vie dasselbe auch in einigen späteren ähnlichen Fällen geschehen.

    tradimus atque concedimus. Et ut haec nostra auctoritas stabilis et inconuulsa permaneat, eem manu propria roborantes, sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

    Signum domni Heinrici Romanorum (L. M.) inuictissimi imperatoris augusti. Guntherius cancettarius uice Erchembaldi archiepiscopi ac archicappellani recognouit.

    Anno dominicae incarnationis millesimo XVIIII1"» Indictione II^" Anno uero domni Heinrici Romano- rum imperatoris augusti secundi regnantis XVIHm° Imperii autem VI«o Actum XVIII. Kal. Januvarii Mulin- huson feliciter AmeN.

    Das grosse, »ur Seile der Monogramm-Formet auf die Charte aufgedruckte Siegel zeigt den sitzenden Kaiser, wie auf dessen königlichen Siegeln, mit der Umschrift: Heinrichus Di. Gra. Romanorü". Imp. Aug. f.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.