Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 6, S. 273
VI.
In nomine domini Dei et saluatoris nostri Jhu Xpf. Hludouicus diuina ordinante prouidentia Imperator Augustus. Baderado episcopo et misso nostro. Nosse te non dubitamus, qualiter nostra iussione Adalar- dus quondam abba quoddam monasterium in Saxonia a nouo opere construxit, quod nos et aliqui boni homines de quibusdam rebus sollemni donatione dotauimus, de quibus omnibus rebus nostrae auctoritatis praeceptum circa idem monasterium fieri iussimus, ut perpetua saluatione in iure eiusdem monasterii eedem res consisterent. Sed ut relatione Uuarini uenerabili eiusdem monasterii abbatis cognouimus, quidam comi tes memoratum praeceptum nostrum infringere et conuellere uelint, in eo uidelicet quod homines tam liberos quam et latos, qui super terram eiusdem monasterii consistunt, in hostem ire compellant et distrin- gere iudiciario more uelint, quod nolumus ut faciant, et ideo per has litteras nostras tibi praecipimus, ut tu illud praeceptum, quod sicut diximus eidem monasterio fecimus, adsumas et in praesentia eorundem comitum, in cuius ministeria res praedicti monasterii esse noscuntur, relegi facias, et ex nostra auctoritate eis praecipias, ut ulterius nostrae auctoritatis praeceptum uiolare non praesumant, sed pocius sicut in eodem praecepto continetur illud conservare studeant, si gratiam nostram habere uelint.
Auswendig mit gteicher Schrift:
Ad Baderadum episcopum et missum nostrum.
Ein Siegel ist nicht vorhanden. ,
832 — 833.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 6, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/a5cde75a-a29f-4f22-8e51-c7d931c1b294/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success