Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 116, S. 357
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 116, S. 357


CXVIII.
C. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Chuonradus diuina disponente gratia Romanorum Impe rator augustus. Omnium Dei nostrique fidelium uniuersitati notum || esse uolumus, qualiter nos propter amorem caelestis patrie, atque ob interuentum ac peticionem dilectae coniugis nostrae GISILAE imperatrisJ)
0 sie.
92 1031.
augustae, nee non kari filii nostri HEINRICI regis, et propter iuge deuotumque nobis seruitium MEGIN- WERCHI sanctae Paderbrunnensis sedis uenerabilis episcopi, ecclesiae cui ipse Deo donante presidet, in honore sanctae Dei genitricis MARIE, beatique Kyliani martyris, nec non confessons Christi Liborii con- structae, illa predia que habuerunt Beinhart et soror eius Hazecha in locis Alflaan et Etlinun sita, in pago Paderga, in comitatu Amulungi, cum aliis omnibus illuc pertinentibus, et cum omni utilitate que ucl scribi aut nominari ullo modo ualet, cum mancipiis utriusque sexus, cum areis, aedificiis, agris, campis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, siluis, uenationibus, aquis aquarumue decursibus, piscationibus, molis, molendinis, uiis et inuiis, exitibus et reditibus, quçsitis et inquirendis, perpetualiter habenda donauimus, ea ratione ut prefatus episcopus suique successores de eisdem prediis nobis imperiali iure hereditatis libe- ram dehinc habeant potestatem, quicquid sibi placuerit faciendi, ad utilitatem tamen ecclesie sue, omnium contradictione remota. Et ut hec nostre traditionis auctoritas stabilis et inconuulsa omni permaneat oeuo, hanc paginam iude conscriptam manu propria roborantes, sigillo nostro insigniri iussimus.
Signum domni Chuonradi inuictissimi Romanorum (L. M.) Imperatoris augusti. Odalricus cancellarius uice Aribonis archicapellani recognouit.
Data XIII. Kal. FEBR. Indictione XUIК Anno dominicae incarnationis M. XXXIo. anno uero domni Kuonradi sccundi regnant. VIIo. Imperii autem llIIo. Actum ALISTETE.
Das Siegel ist das bereits beschriebene.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 116, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Westfaliae/0fae9b10-4ff0-4a87-984c-4bcc59e1f94d/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success