useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 133
Signature: 133

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: 
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 133, S. 369
 

ed.
Current repository
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 133, S. 369

    Graphics: 
    x

    CXXXII.

    C. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia rex. Quoniam diuinae dispositionis prouidentia ad regendam totius rei publicae || monarchiam sue immense pietatis magnificentia nos prouexit, ante omnia autem hoc laborare debemus, ut qui coronam terreni regni concessit, post emensum huius uite spacium, ea etiam coronari permittat, que non auferatur in aeternum. Quod potissi- mum fieri posse decernimus, si loca aecclesiasticis obsequiis deputata nostra auctoritate corroborentur, ut omni exteriore inquietudine remota in tranquillîtate permaneant, quatinus eorum precibus adiuuemur, qui ibi die noctuque orationibus in Dei seruicio uacare debentur, et quod per nos utpote conscientia trepidi querere non presumimus, sanctae Dei aecclesiae seruientium pia intercessione impetremus. Quapropter uniuersitati fidelium nostrorum patere uoluimus, qualiter RVODOLFVS sanctae Paterbrunnensis ecclesiac uenerabilis episcopus, pro çcclesie sue honore, immo maxima utilitate, pie intentionis deuotione nos sup- pliciter aditurus exorauit, ut ecclesia cui ipse pastorali cura presidet, nostra regali auctoritate corrobora- retnr. Cuius petitioni quia rationabilis uidetur gratuito assentientes, quicquid cadem ecclesia per iusticiam obtinere debet antecessorum nostrorum regum uel imperatorum uel nostra oblatione ceterisque fidelibus ibi collatum, in rebus, territoriis, uel in comitatibus ac districtu, uel quibuscumque utensilibus, ac quic quid MEGENVVERCVS episcopus, antecessor scilicet prelibati Ruodolfi episcopi, de sua hereditate ibi con- tulit, uel aliunde per commutationem aut precariam legaliter adquisiuit, denuo stabili dono concedimus et regali auctoritate confirmamus. Si quis autem nostre confirmationis edictum ulterius aliqua presumptione infringere temptauerit, centum librarum auri ad nostrum pondus compositione multetur, vt dimidium ca- mere nostre persoluat, reliquum uero eidem çcclesie quam temerarie inquietare presumpsit. Et ut haec confirmatio per successiones temporum stabilis et inconuulsa permaneat, hanc regalis precepti paginam inde conscribi ac manu propria confirmantes sigillo nostro iussimus insigniri.

    Signum domni Heinrici tercii (L. M.) regis inuictissimi. Theodericus cancellarius uice Pardonis archicancellarii recognouit.

    Data XIII. Kal. Oct. Indict. VII. Anno dominice incarnationis M'.XXX.VIIII. anno autem domni HEIN RICI tercii XII. regni I. Actum Bohtfelht feliciter AMEN.

    Das grosse aufgedruckte Sieget zeigt den König auf dem Throne sitzend und in der rechten Hand einen Stab haltend, mit einem Voget (Adler) auf der Spitze.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.