Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 22, S. 283
XXII.
С In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Hludouuicus diuina fauente gratia rex. Si liberalitatis nostrae munere de beneficiis a Deo nobis conlatis locis Deo dicatis aliquid conferimus, id nobis et ad mortalem uitam || feliciter transigendam, et ad aeternam perpetualiter optinendam profuturum liquido cre- dinnis. Ideirco notum fieri uolumus omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum sa- gaeitati, quia petente atque suggerente Uuarino uenerabili abbate, qui monasterium quod dicitur noua Corbeia nostra concessione in regimine habere dinoscitur, quod piae memoriae genitor noster construi iussit in honorem Dei et sancti protomartyris Stephani, ubi et sancti Uiti martyris preciosa pignora seruari noscuntur, complacuit celsitudini nostrae, quandam cellulam iuris nostri uocatam Fischboeki, quae est constructa in pago Leri, memorato monasterio adiungere atque per hanc nostram auctoritatem ei tradere, ut perpetuo sub eius ditione cum omnibus ad se pertinentibus et aspicientibus consistat. Hanc ut diximus cellulam sub integritate cum omnibus rebus, appendiciis et terminis suis, et cum omnibus ad se pertinen tibus et respicientibus, id est basilicis, domibus ceterisque edificiis, decimis, siluis, campis, pascuis, aquis aquarumue decursibus, cultis locis et incultis, mobilibus rebus et inmobilibus, maneipiis diuersi sexus et etatis, memorato monasterio subditam esse facimus atque per hanc nostram auctoritatem ita condonamus
«) Osnaburg. 14) Gauzbert!. ,3) пoп. 16) esse. ") synado. denarios. i9) aut. *>) LX. 21) de (offenb. Missrerzt.).
unпm mansinnaticum. "J) duo. ■4) Has. 2i) Hadcbertus. gloriosi. Cod. dipt. but. Westfal. 3
18 855 — 858.
atque tradimus, at in iure eiusdem ac monachorum inibi per tempora Deo deseruientium in diuersis ne cessitates ad diuinum cultum propensius exequendum absque cuiuslibet diminoratione aut retractione permaneat, et nullus fidelium nostrorum ab eorum dominatione uel potestate eam quoquo modo auferre aut in aliam quamlibet partem quacumquc occasione transferre praesumat. Neque ullus iudex publicus uel quilibet ex iudiciaria potestate in ecclesias aut loca uel agros seu reliquas possessiones memoratae cellulae quas praesenti tempore in quibuslibet pagis et territoriis habet ac deinceps ibidem conlatae fue- rint, ad causas iudiciario more audiendas, uel freda exigenda, aut mansiones uel paratas faciendas, aut fideiussores tollendos, aut homines ipsius cellulae tam ingenuos quam et latos distringendos, aut ullas re- dibitiones aut inlicitas occasiones requirendas, ullo umquam tempore ingredi audeat, uel ea que supra memorata sunt, penitus exire praesumat, sed liceat memorato abbati sub immunitatis nostrae auctoritate, successoribusque eius et monachis in memorato monasterio per tempora degentibus, iam dictam cellam cum omnibus ad se pertinentibus uel aspicientibus, ad Dei et dumini nostri Jhesu Christi famulatum dili- gentius peragendum, absque cuiusquam contrarietate uti, et quecumque ad suos in domini nostri Jhesu Christi militia usus et necessitates pertinent, ordinare, disponere, iusteque efficere, quatinus pro pii geni- toris nostri animae saluatioue, et pro nobis, coniuge proleque nostra et pace nostra ac stabilitate totius imperii a Deo nobis commissi alacrius eos indesinenter domini misericordiam exorare delectet. Hanc quo- que ammonitionem subiungere curauimus, ut prefatus abbas eiusque per tempora successores prouideant de prefata cellula, ne aliquando neglegatur in diuino cultu, neque cuilibet person о in beneficium tribuatur, sed potius procuretur ut ibi in perpetuum Dei cultus perseueret et ad prefati monasterii monachorumque ibidem Deo seruientium usus et necessitates in perpetuum prospiciat. Et ut hec nostra auctoritas inuiola- bilem et inconuulsam obtineat firmitatem, manu propria subter eam subscripsimus et anuli nostri impres- sione assignari iussimus.
C. Signum (L. M.) Hludouuici serenissimi regis.
Hadebertus subdiaconus ad uicem Baldrici abbatis recognoui et (L. S. R.)
Data XIII. K. April. anno XXIII. serenissimi regis Hludouuici (in orientali Francia regnantis). Indictione III. Actum in uilla Eipilingas (in Dei nomine feliciter Amen.)
Das Siegel ist tbeilweis verloren gegangen und die Charte überhaupt sehr beschädigt. (Die im Datum eingeklammerten Worte sind theils ausgerissen, theils ganz erloschen, und nach der Analogie anderer Urkunden supplirt.)
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 22, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/120e2867-1d10-4660-a238-92dad202a3eb/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success