Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 163, S. 392
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 163, S. 392
CLXIII.
Aus einer alten Abschrift am Ende eine«, ehemals dem Kloster Abdinghnf zu Paderborn gehörigen, und demselben durch dm heil. Vicclinus geschenkten, zu Ende des 11. oder im Anfange des 12. Jahrhunderts geschriebenen Codex, dessen Hauptinhalt die Geschichten der Heiligen Willehadus, Ansgarius und Rinibertus bilden.
Siguuinus sancte Coloniensis çcclesie solo nomine episcopus, FRitherico confratri et coëpiscopo, uoluntariiim tam deuotissimi oraminis quam seruiminis sui exhibitionem. Cum nostris temporibus ultra modum tribulationibus uariisque angustiis saneta ecclesia in suis membris affligeretur, adeo ut tranquillitas et pax ex integro desperaretur, compatiendo tot pressuris totque periculis subuenirc illi Deo propitiante tractauimus, et hoc tandem illi remedium consilio nostrorum fidelium prouidimus, ut pacem quam peccatis nostris exigentibus continuare non potuimus, intermissis saltem diebus, quantum nostri iuris fuit, aliquateniis recuperaremus. Fecimus enim hoc et perfeeimus. Conuocatis igitur parrochianis nostris ad legitime con- duetum concilium, quod Colonie in saneti Petri matrice ecclesia, anno dominice incarnationis millesimo LXXXHI. indictione VI. XII. Kal. Maii habitum est, ordinatis aliis, quod de his facere disposuimus, in publico recitan fecimus. Quod postquam ab omnibus aliquamdiu diuerso modo tractatum est et retracta- tum, Deo mediante in unum tandem conuentum est, et tam clero quam populo pari uoto consentientibus, quo modo et quibus per annum spaciis obseruari debeat edocuimus, uidelicet ut a primo die aduentus Domini usque ad exactum Fpyphanic, et ab intrante septuagesima usque in octauas Pentecostes, et per totam illam diem, et per annum omni die dominica, feriaque VI. et in Sabbato, addita IUIor. temporum feria, omniumque apostolorum uigilia cum die subsecuta, insuper indifferenter omni die canonice ad iciu- nandum uel feriandum statuta ucl statuenda, hoc pacis decrètum teneatur, ut itinerantibus domique ma- nentibus securitatis et quietis tutissima sit traditio, ut cedes et incendia, predas et assultus nemo faciat, nemo fuste et gladio aut aliquo armorum genere quemquam ledat, et ut nemo, quauis culpa faicosus, ab aduentu domini usque in octauas epiphanie et a septuagesima usque in octauas pentecostes tollere presu mat arma, scutum, gladium aut lanceam, uel cuiuscunque prorsus armature sarcinam. In reliquis uero diebus, id est in dominicis et sextis feriis, omnique apostolorum uigilia cum die subsecuta, et omni die ad ieiunandum uel feriandum statuta uel statuenda, arma illis ferre licebit, ea tamen conditione, ut nulli quolibet modo lesionem inferant. Si uecesse fuerit alicui intra spacium condite pacis, id est ab aduentu Domini usque ad octauas epiphanie, et a septuagesima usque in octauas pentecostes exire de nostro episcopatu in alium, quo ista pax non tenetur, arma ferat, ita tamen, ne alicui noceat, nisi impugnetur. ut se defendat. Reucrsus autem in episcopatum nostrum, statim arma deponat. Si contigerit, ut debeat obsideri castellum aliquod per dies qui infra pacem comprehensi sunt, ab impugnatione cessent, nisi ab obsessis impugnentur et repugnare cogantur. Et ne hec pacis statuta traditio a quauis persona temere et impune uioletur, huiusmodi uiolatoribus in commune ab omnibus est dictata sententia. Si liber uel nobilis eam uiolauerit, uel quolibet alio modo defectauerit, absque omni sumptuum aut amicorum interuentionc a finibus confinium suorum expellatur, totum((ue predium eius heredes sui tollant, et si beneficium habuit, dominus ad quem pertinet illud reeipiat. Si uero heredes aliquod illi, postquam expulsus fuerit, susten taculum uel solatium impendisse inuenti fuerint et conuicti, predium illis auferatur et regie ditioni manci- petur. Quod si sc purgare de obiectis uoluerint, cum XII. qui eque nobiles uel eque liberi fuerint, iurent. Si senium occident hominem, decolletur. Si uulnerauerit, manu puniatur. Si alio modo, uel pugno, sine fuste uel lapide percutiendo defectauerit, detondeatur et excorietur. Si autem, cu i impula- bitur, se innocentem probare uoluerit, iudicio aque frigide sc expurget, ita tamen ut ipse et millus alius pro eo in aquam mittatur. Si autem timens uindictam, que in eum dictata est, aufugerit, perpetue ex- communicationi subiacebit, et in quocunque loco auditus fuerit, mittantur illuc litterç, per quas denunciehir omnibus, quod excommunicatus est, et quod cum eo communicare nulli licitum est. Non debet truncaiio ir.auuum in pueris fieri qui nondum XII annorum etatem impleuerunt, sed in illis qui ab ctate id est a
1083. 127
XII. annis ad maiorem peruenerunt. Pucri tamen si pugnauerunt, uerberibus castigentur et a'pugnando (leterreantur. Non ledit pacem, si quis delinquentem senium suum uel discipulum uel quolibet modo sibi subditum scopis uel fustibus cedi iusserit. Excipitur etiam ab hac pacis constitutione, si dominus rex publico expeditionem fieri iusserit, propter appetendos regni inimicos, uel concilium sibi habere placuerit propter diiudieandos iusticie aduersarios. Non uiolatur paxM si interim dux uel alii comites, uel aduocati, uel qui uice illorum funguntur, placita habuerint, et secundum quod lex habet in fures et predones et alios nocentes indicia exercucrint. Securitatis gratia omnibus precipue faicosis huius dominice pacis statuta traditio est, sed non ut post explctam pacem rapere et predari per uillas et per domos audeant, quia que in illos antequam ista pax statueretur lex et sententia dictata est, legitime tenebitur, ut ab iniquitate prohibeantur, quia predatores et grassatores ab hac diuina et ab omni prorsus pace excipiuntur. Si quis huic pic institutioni contra ire nititur, ut nec pacem cum aliis Deo permittere, nec etiam obseruare uolue- rit, missam illi nullus presbiterorum in nostro episcopatu cantare presumat ct nullam salutis curam im- pendat, et si infirmatur, nullus cum Christianorum uisitare audeat, ct uiatico etiam in fine, si non resi- piscit, careat. Summa ucro Deo promisse pacis et communiter collaudate ista erit, ut solummodo non nostris temporibus, sed in perpetuum apud posteros nostros obseruetur, quia si quis eam irritare uel destruere aut uiolare presumpserit, sine hoc tempore seu qui post multos annos circa fin em seculi nasci turus erit, a nobis inrecuperabiliter excommunicatus est. Non magis in comitum aut tribunorum uel po- tcntum, quam in totius communiter populi potestate et arbitrio constabit, ut uindictas superius dictatas uiolatoribus sanete pacis inferant, et hoc diligentissime caueant, ne in puniendis amiciciam uel odium uel aliud quod iusticie contrarium sit exerceant, ne si abscondi possunt delicta aliquorum abscondant, sed potius in publicum deferant. Nullus pro redimendis qui in culpa deprehensi fuerint pecuniam accipiat, nec fauore quopiam culpabiles adiuuare contendat, quia qui fecerit, intolerabile anime sue iudicium incur- rit, ac per omnes fideles meminisse oportet, non homini sed seli Deo hanc pacem promissam fuisse, et tanto tenacius firmiusque obseruandam esse. Quo circa uniuersos obsecramus in Christo, ut ista pacis necessaria taxatio inuiolabiliter custodiatur, ut si quis eam deinceps uiolare presumpserit, omnino a sanete ecclesie filüs sc(|uestretur, et banno excommunicationis inrecuperabilis et anathemate mansure perditionis dampnetur. In ecclesiis uero et çcclesiarum cimiteriis honor et reuerentia Deo prebeatur, ut si illue con- fugerit raptor uel fur, minime interficiatur uel capiatur, sed tamdiu inibi obsideatur, donee fame urguente ad deditionem cogatur. Si aliqua persona reo arma, uictum uel fugam moliri presumpserit, equalcm penam sicut reus sustinebit. Clericos uero et omnes sub hoc ordine uitam degentes banno nostro inter- dicimus laicali uindicta puniri, sed manifesto crimine deprehensi, episcopo ipsorum presententur. Unde laici decollentur, inde clerici degradentur, unde Iaici detruncentur, inde clerici ab officiis suspendantur, et cum consensu laicorum crebris ieiuniis et uerberibus usque ad satisfactionem affligantur.
JVRAMEXTVM PACIS DEI. Ab aduentu Domini usque ad proximam diem lune |>ost epyphaniam, item a LXX""1 usque ad octauam pentecostes, item in omnibus uigiliis et ferialibus festis, et tribus diebus in omni septimana, scilicet a uespera V. ferie usque ad diluculum II. ferie pax sit ubique, ita ut nem > ledat inimicum suum. Qui occident, capitalem subeat sententiam. Qui uulnerauerit, manum perdat. Qui pugno perçussent, si nebilis est, libram componat. Si liber aut ministerialis, X. selidis, si seruus, cute et ca- pillis. Omnis domus, omnis area pacem infra septa sua habeat firmam. Nullus inuadat, nullus effringat, nullus infra positos temere inquirere aut uiolenter opprimere presumat. Qui presumpserit, cuiuscunque sit conditions, capite plectatur. Si fugiens aliquis inimicum, uel suum uel cuiuslibet septum intrauerit, securus inibi sit. Quilibet hastam uel quidlibet armorum ultra sepem post cum immiscrit. manum perdat. Cuicumque uero uiolatio huius pacis imposita fuerit et'ipse negauerit, si ingenuus est aut liber. XII. pro- batis se expurget. Si seruus, tam lito quam ministerialis, iudicio aque frigide, ita scilicet ut ipsemet in aquam mittatur. Si furtum accident aut rapina, aut bellum patrie îngruerit, et clamor more patrie exortus
К) S3 — 108 5.
fucrit, armati omnes insequantur, et in cundo et redeundo pacem unusquisque habeat. Qui uero absque ineuitabili necessitate se subtraxerit, si principum terre aliquis est, X. libras, si nobilis V., si liber aul ministerialis II., si lito aut seruus V. solidos persoluat, aut cutem ct capillos perdat. Qui excommunicatum ucl quibuslibet sceleribus dampnatum sciens receperit, et contra leges uel diuinas uel humanas defendent, sententiam dampnati defensor subeat. Viatori hospitium nemo deneget. Nccessaria si habet equo sibi precio uendat, si non habet, a uicinis qui habent eadem conuentione acquirat. Si hospitium negaucrit, et nccessaria uendere uel acquirere neglexcrit, magistrum uillç uiator appellat, qui conuocatis ciuibus suis rogata negantem ad presens decapillatum excoriet. Viator si impoitunus extiterit et uiolentiam in hospitio exercuerit, uicinos suos hospes conuocet, iniuriam denunciet, quorum consilio satisfactionem exigat et re- cipiat. Quibus si uiator non acquieuerit, ut raptor dampnetur. Viator si necesse habuerit, IIo». in agio manipulos, aut si multum tres equis suis tollat, quos in eodem agro aut in proxima uilla depascat. Pascua pratorum et poma nullus prohibent.' Qui defendent, poenam fugitiui subeat. Qui conuicia in alium dixerit, si miles, baculis multetur, si rusticus, scopulis excorietur. Hic FINIS JVRAMENTI. Que uero sc- quuntur, ore omnium laudata et in manus episcoporum promissa et banno roborata sunt. In omni pads tempore predicto nullus arma fe rat, nisi illa quam prescripsimus necessitas exigat.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 163, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/7c5f0c3e-54bf-4c5e-bb4a-135a6d1d3b2b/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success