Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 129, S. 366
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 129, S. 366

CXXVI1I.
E Strunckii not. crit. msept. ad Scbatenii annales.
In nomine Jesu Christi Domini nostri. Ego indignus seruus Dei Herimannus episcopus ecclesiam que est in Ludinghuson, anno dominice incarnationis Mo. XXXo. VIIo. Indictione Va. V. Idus Julii, in honorem Domini nostri Jesu Christi et sanete eius genitricis perpetue uirginis Marie et saneti Stephani protomartyris et sanete Felicitatis matris et septem filiorum eius dedicaui. Et cum ipse uenerabilis abbas Geroldus de monasterio saneti Liudgeri, ad quod pertinet hec ecclesia, presens adesset, et propter fraternitatem nostram me rogaret, ut prediete ecclesie et bonis eius firmissimam pacem metuendo anathemate facerem, hoc etiam rogauit, ut ita liberam dimitterem de deeimis, sicut dimissa fuit ab ommbus antecessoribus meis, ita uide licet ut quoscunque mansos uel agros in hoc episcopatu tunc haberet uel post habitura esset, libere et sine omnibus deeimis possideret. Cuius petitioni ego in primis per amorem saneti Liudgeri, deinde per honorem nostre fraternitatis libenter satisfaciens, eodem modo prefate ecclesie coneessi, et forti anathemate confirmaui, ut nullus, quod omnino absit, de successoribus nostris uel aliis quibuslibet personis hoc im- mutet uel infringat. Quod ego, quamuis peccator, exemplum bonorum qui hoc prius concesserant secutus renouaui, et hoc presens manuscriptum abbati et ecclesie saneti patris nostri Liudgeri coram omni populo tradidi.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 129, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Westfaliae/15cbe619-7bf1-4167-93b6-20da83defeca/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success