Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 24, S. 285
XXIV.
C. In nomine sanetae et indiuiduae Trinitatis. Hludouuicus diuina fauente clementia rex. Si enim locis Deo dicatis quiddam ex rebus quas diuino munere possidemus largitatis gratia conferimus, hoc nobis proeul dubio ad aeternam uitam promerendam || profuturum liquido credimus. Quapropter nouerit omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum industria, qualiter nos ob amorem Dei et pro abso- lutione peccatorum antecessorum nostrorum augustissimorum Imperatorum atque pro remedio anime nostrae, quasdam res proprietatis nostra, quas Folcheri fidelis noster actenus in beneficium tenuit, in ducatu Uuest- falorum coniacentes in pagis Grainga et Threcuuiti, nec non et in comitatibus Burchardi, Uualtberti, et Albrici atque Letti, id sunt mansi XIIII. cum familiis uiginti, qui lingua eorum lati dicuntur, ad monaste- rium quod uocatur Heriuurt, quod est construetum in honore sanetae Mariae semper uirginis, ubi Haduuuic praesentis temporibus abbatissa et rectrix esse uidetur, cum omnibus appendieiis, totum et integrum ad praefatum monasterium in proprium perpetualiter tenendum tradimus et de iure nostro in ius et domina- tionem ipsius monasterii sollemniter condonamus, ita uidelicet ut nullus successor noster easdem res inde ulterius subtraendi licentiam habeat, sed ab hodierno die rectrices atque sanetae moniales ipsius mona sterii easdem res reeipiant atque deinceps per hoc nostrum praeceptum data licentia Christo propitio habeant potestatem utendi pro communi utilitate earum qualitercumque eis libuerit. Et ut haec auctoritas largitionis atque traditionis per futura tempora firmior habeatur et a cunetis fidelibus nostris melius con- seruetur ueriusque credatur, subter eam manu propria nostra firmauimus et impressione anuli nostri robo ran iussimus.
Signum (L. M.) Hludouuici serenissimi regis. Hadebertus subdiaconus ad uicem Uuitgarii canccUarii recogmui et (L. S. R.)
Data VII. Kal. Maias, Anno XXVII. regni Hludouuici serenissimi regis in orientali Frantia regnante, Indi ctione VII. Actum in Franconouurt palatio regio, in Dei nomine feliciter. AmeN.
Die Charte Ut sehr beschädigt und das Siegel verloren gegangen.
20 868 — 870.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 24, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/24de3876-3803-43f3-acd1-0dcd99bdd4d5/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success