Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 161, S. 390
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 161, S. 390


CLXI.
Aus dem ältesten Kopialbuche des Stifts Corvey.
In nomine sanete et indiuidue Trinitatis. Herimannus diuina fauente clementia rex. Nouerint omnes sanete Dei ecclesie atque fideles regni tam futuri quam presentes, Quod uencrabilis abbas Corbeyensis Marchwardus exorauit clementiam nostram, ut cyrographa predecessorum nostrorum duobus cenobiis sibi commissis iam olim collata nostra quoque auetoritate firmaremus, nostreque illis confirmationis cartulam adiungeremus. Cuius rationabili et iuste petitioni coram episcopis ceterisque prineipibus nostris assencien- tes, sicut in apostolicis et imperialibus assignatis scriptis concessum eis et confirmatum est, decernimus atque iubemus, ut utrumque cenobium, Corbeyense uidelicet monachorum atque Herefordense sanetimo
1082. 125
nialium, cum omnibus ad ea pertinentibus sub apostolica et imperiali tuitione nostra plenissimç libertatis iure fruatur. Volumus enim, ipso donante quo fauente regni gubernacula suscepimus, omnium ecclesiarum iura infra regna nostra firmiter stabilire, concessiones antecessorum nostrorum singulis ecclesiis suas con firmare, omnibusque Deo famulantibus, maxime monachis, ad diuinum cultum debita solatia clementer impendi. Habeant igitur prefata monasteria eandem quam actenus et deinceps libertatem, ut nullus suc- cessorum nostrorum ipsa uel res eorum aut in beneficia dare aut alio injuste uertere presumat, sed liceat prelatis res suas intus uel foris cum consilio fratrum sororumue regulariter et canonice disponerc et sine cuiuslibet contrarietate uel contradictione liberaliter possidere, decimas uel decimales ecclesias immo uni- uersas possessiones suas in quibuslibet episcopiis, precipue in Bremensi, Osnaburgensi et Paderburnensi, ubi plurimos habent, et res aut decimas ita integerrime teneant atque possideant, sicut ab antecessoribus nostris, regibus uidelicet uel imperatoribus hactenus habuerunt atque possidefunt. Aliter enim in Dei ■seruicio persistere non poterunt, cum prebenda eorum ex maiori parte de decimis constituta sit. Episco- pis uero, quibus scruicium ct mansionatica debent tempore circuitus sui, secundum scripta sua singulis annis persoluant. Proinde utrique congregationi regularis electionis potestatem concedimus, et qui ordinati fuerunt, si forte, quod absit, in aliquo deliqucrunt, non preter canonicam et regularem deponantur exa- minationem. Et ut hec auctoritas concessionis atque contirmationis nostre firmior habeatur et per futura tempora a cunctis fidelibus sanete Dei ecclesiç nostrisque presentibus et futuris melius credatur diligentius- que seruetur, manu propria subter eam firmauimus, sigilli nostri impressionc assignari iussimus.
Signum domni Herimarmi (L. M.) regis inuictissimi. Brun cancellarius uice Sigefridi archicancellarii recognoui.
Data UI. Non. Aug. anno dominice incarnationis MoLXXXoH0. domni Herimanni regis I. Indictione V. Actum coram multis principibus in palacio regio Goslare in Dei nomine feliciter Amen.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 161, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Westfaliae/c9600785-27ed-4136-bb78-521d3af483b2/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success