Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 175, S. 402
CLXXV.
IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDVE TRINITATIS. Ego Gumpertus DEI GRATIA Patherbrunnensis cenobii humilis prouisor. Notum fieri cupio posteris nostris, quod quidam ministerialis principalis ecclesie nostrc nomine Godiko, propter multimoda sue fidelitatis et dilectionis erga locum nostrum obsequia, man- sum unum in Vsne cum molendino, pertinentem in curiam nostram Wanbeke, tali iure a nobis accepit, ut omni anno in Dominica medie Quadragesime unum Salmonem fratribus nostris persoluat. Quod si die ipsa ucl precedenti sabbato non persoluerit, eodem iure et sententia quo aliquis ministerialium nostrorum statuta sibi transgrediens componat, ucl si hoc facere recusauerit, manso perpetualiter careat. Si autem uel ipse uel post mortem suam quisquam heredum eius uiolenter cundem mansum retinere uoluerit, c\- communicationi et maledictioni a beate memorie Meinwerco episcopo inuasoribus nostre ecclesie imprecate subiaceat. Ad huius rei memoriale monimentum, cartam hanc conscriptam sigillo nostro signauimus, et nomina testium de pluribus hic afíiximus. Vffo. Hugo. Ecbrath. Heinric. Folcbrath. Altman. Adelbrath. Albeni. Waltgot. Hildebold. Herebold. Aelbing. Adelbcro. Sibrath. Godescalc. W'alcbrui1. Becelin. Ekkihard. Thiederic. Liefdag. Richard. Rethard. Radolf. Hartman, et alii multi.
Actum Patherbrunnon Kal. April. anno dominice incarnationis M.C.V. Indictione XIII. Regnante Hein rico UIlí0 rege.
Das aurgedruckte Siegel ist gänztich zerstört.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 175, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/3da71a64-7741-40c3-b59f-6eaf5a1b232b/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success