useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 47
Signature: 47

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: 
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 47, S. 308
 

ed.
Current repository
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 47, S. 308

    Graphics: 
    x

    XLVIII.

    С ln nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia rex. Omnium nami|ue fidelium nostrorum petitionibus serenitatis nostrae aurem accommodare oportet, maxime tamen eorum, qui de sacris II mentionem faciunt coenobiis obtemperare decreuimus. Nam nostris crebrescentibus peccatis, mul- timodas paganorum castigationes, quibus Christicolas afflixerant, sentimus. Inter quas etiam Mahthildam dilectam coniugem nostram, una cum Bodarbrunnensis aecclesiae episcopo uidelicet Unuuano, seu et cete ris fidelibus nostris, de sanctis Heriuurdensis monasterii monialibus interpellantem cognouimus, quatenus illarum praecepta regia, quae ab ethnicorum infestatione exusta sunt, renouari praeciperemus. Quapropter houerit omnium fidelium nostrorum industria, quia miseratione earum repleti, ob amorem Dei sanctorum- que eius, petitionibus eorum assensum praebentes, prout ea ab antecessoribus nostris habere uidebantur, nostrae auctoritatis renouatione praenotare iussiimus, ea scilicet ratione, ut quicquid inuestitura supradicti loci, siue de regum uel cuiuslibet personae traditione appareat, nullo iniustae contradictionis impedimento, aeternaliter ad eiusdem congregationis nutrimina perseueret, quatenus absque alicuius secularis uexationis conflicto, sub nostrae tuitionis munimine, dignas ac Deo placitas persoluerc studeant laudes, nostrasque nostrorumque antecessorum quam et successorum frequentent orationes. Quorundam autem locorum uo- cabula, quae quidam falsitatis fraude abstrahere conantur, huic conscripto subnectere praecepimus. An- geresgouue. Uuinesuualde. Oueranberh. Liuduuinesdorp. et Hunbech secus fluuium Sigina. Haec omnia cum reliquis cunctis possessionibus, tam in agris cultis et incultis, quam et in omnibus appenditiis ad praefatum locum respicientibus, firma stabilique statione in iam dictae familiae potestate perenni tempore consistant. Et ut hoc nostrae contirmationis praeceptum firmum stabileque permaneat, manu nostra sub- tus illud firmauimus, anuloque nostro siijillari praecepimus.

    Signum domni Heinrici (L. M.) serenissimi regis.

    Simon notarius ad uicem Herigeri archicappellani recognoui et (L. S. R.)

    Data XV. Kal. APR. Anno incarnationis Domini DCCCCXXVII. Indictionum XV.» Anno uero regni glo- riosissimi Heinrici regis VII o Actum Astnid in Dei nomine feliciter Amen.

    Das aufgedruckte kleine kreisförmige Siegel zeigt das rechts sehende Brustbild des Königs mit der königlichen Stirnbinde, eine Lanze in der rechten, einen Schild in der linken Hand Haltend; mit der Umschrift: Heinricus Rex.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.