Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 7, S. 274
VII.
С. In nemine Domini Dei et redemptoris nostri Jhesu Christi. Hluthuuuicus diuina ordinantc proui- dentia Imperator augustus. Si aecclesias et loca diuino cultui dicata nostris largitionibus pro|[uehere sata- gimus, atque ibidem assidue Deo famulantibus sqlacia clementer inpendimus, non solum honorifica regalis munificentiae consuetudinem exercemus, sed et temporalium erogatione donorum, perpetuae nos mercedis premia promereri posse confidimus. Quapropter nouerit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria, quod pro amore diuino atque animae nostrae remedio, ad monasterium quod uocatur noua Corbeia, quod construximus in Saxonia, in honore sanctorum martyrum Stephani atque Viti, cui modo prcest Fidelis et propinquus noster Uuarinus primus substitutus abbas, concessimus piscationem quan- dam in fluuio Uuisura, in pago Uuimodia nuncupate cui confinis est uilla Liusci uocata, in comitatu Abbo- nis. Quae quia in similitudinem palorum, quos incolae h o cas uocant, construitur, gentilicio nomine ab indiseuis hocuuar nuncupatur, quae ad ius nostrum pertinebat, quamque idem Abbo comes hactenus in beneficio habebat. Sed quoniam eadem piscatio absque familiis, quae ad eius prouisionem deputatae fuerant, fratribus predicti coenobii non admodum utilis esse poterat, Ideirco triginta duas familias et quicquid ad eandem piscationem pertinens sepedictus Abbo in beneficio habuit, totum et ex integro in proprietatem iam dicti monasterii concedimus, quatinus ibidem Domino seruientes monachos sine cessatione diuinam elementiam pro nobis exorare delectet. Et ut haec concessions nostrae auctoritas firmior habea- tur, et per futura tempora a fidelibus nostris uerius credatur ac diligentius obseruetur, manu nostra subter eam firmantes, anuli nostri inpressione iussimus sigillari.
Signum (L. M.) Hluthouici serenissimi Imperatoris \ Hirminmarus notarius ad uicem lheodonis recognoui- (L. S. R.)
Data XVI. Kal. Jul. anno Christo propitio XVIIII. imperii domni Hludouuici serenissimi augusti, Indi- ctione X. actum Franconouord palatio regio, in Dei nomine feliciter. AmeN.
Das Siegel, welches neben, und cпm Theil noch auf dem Recognitionszeichen aufgedruckt war, ist verloren gegangen.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 7, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/553bfad7-d7be-4f6b-b57a-31fc0dbd5cd8/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success