useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 183
Signature: 183

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 183, S. 408
 

ed.
Current repository
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 183, S. 408

    Graphics: 
    x

    CLXXXIV.

    Лиз einem Codex des Stifles Corvey. Handschrift des zwölften Jahrhunderts.

    Sanete huic Corbeiensi çcclesie consulere cupiens ego ERkenbertus gratia Dei abbas, sed nihil utili- tatis considerans esse in foro quod adiacet ponti in Hugseli, consilio fratrum et ministerialium atque alio rum fidelium nostrorum id exegi, ut singulis annis de singulis macellis uel locis in quibus cum mercimo- niis consistunt mercatores, IHIor. nummi kamere nostre persoluantur in cathedra Sancti Petri, sicut mos est et consuetudo in omnibus locis in quibus mercatus regio priuilegio firmati sunt. Quod ne forte graue sit alicui eorum qui hec soluunt, damus illis potestatem, ut eadem lociuendant, et pro uadimonio ut libue- rit ponant ut ante consueuerant. Comes etiam qui nostra dispensatione uille prefuerit, accipiat quod ab illis dicitur Vorhure, ubi locus hereditario iure uacuatus fuerit. De ipsa autem pecunia constituimus X. solidos dari ad altare Sancti Viti, ut per totam XL""»" cerea ibi candela pro nostra ct dantium salute iugiter ardeat. Hec pro loci utilitate nos statuisse quisque fidelis perpendat, qui autem neglexerit uel infregerit, eterni iudicii sibi dampnationem adducit. Huius statuti testes sunt. Gerbertus camerarius noster. Godefridus prepositus. Ropertus portarius. Ex laicis vero Widikindus. Thictmarus. Thiederic. Hildibern. Christianus. Eilharrd. Hoger. Horic. Todico. Egono. Folemar. Ecelin. Helmdag. Adalrad comitis et filii eius II". Thiederic et Adalrad. Waldric pincerna. Waldric camerarius. Waldric item pincerna. Gerbertus. Anno. Liudolf. Adelbreth. Wern. Presente Sigefrido aduocato. attestante omni nostra congregatione et cunctis Hug- seliensibus conciuibus. Que ut rata çcclesie nostre maneant, auctoritas sacratissimi Viti ipsiusque sigilli inmunitas hec scripta corroborat. Actum apud eandem uillam anno incarnationis Domini M.C.XV. Regnante Heinrico Vй. imperatore augusto. IIIo. Idus Junii.

    Isdem uenerabilis Erkenbertus abbas utilitati fratrum et sue saluti consulens, statuit nobis ex quibus- dam prediis que ipse adquisiuit vel redemit karitates in anno. Vnde sicut illi pro his eternam deprecamur requiem, sic infringenti eternam imprecamur ultionem. Statuit primum in anniuersario precessoris sui Marcwardi abbatis V. solidos fratribus de manso uno in Choten. Redemit etiam a quodam Wernhero talentis et dimidio mansum I. in Wellethe soluentem X. sol. de quibus fratribus statuit V. in anniuersario patris sui X. Kal. Aprilis, V. in anniuersario matris XI. Kal. Nouembr.^Concessit etiam fratribus molendinum adiacens sub monte aque que preterfluit Albahtessen, quod soluit X. sol. precatu Godefridi prepositi, qui ipsum molendinum redemit ab Ezzelino XXIR sol. ut fratribus in anniuersario Titonis inclusi, qui eundem prepositum ad conuersionem perduxit, V. sol. inde persoluantur, V. reliqui in sanctarum virginum, quarum reliquias ipse prepositus nostro monasterio inuexit. Vnum quoque mansum redemit ab supradicto Ezzelino, qui iacet in Erclon. Hunc commisit custodi çcclesie, ut in anniuersario sui VIII. sol. fratribus inde persoluat. Remisit quoque fratribus XII. iugera, quod uocatur campus gallinarum, unde substituit eis in anniuersario suo ccruisiam XC. modiorum. Redemit etiam a quodam Aldolfo beneficium suum, dimidiam scilicet carra- dam vini, unde fratribus ad anniuersarium suum statuit semel propinari, reliqua preposito dedit ad hospites suscipiendos, ne uinum fratrum in aliquo minueretur.*)

    *) Dieser, mit der obigen Urkunde in keiner sachlichen Verbindung stehende Anhang, ist offenbar nur ein willkürlicher Zu satz des Abschreibers und konnte erst nach Erkenberts Tode gemacht werden; durfte aber hier doch weder wegbleiben, noch voп der ihm einmal, wenngteich nur zufällig, angewiesenen Stelle entfernt werden.

    1116 — 1118. 143

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.