Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 168, S. 398
CLXVIII.
Aus dem Archive des Domstiftes zu Osnabrück.
In nomine Domini nostri IHU XPI. || Notum facimus et notum esse uolumus omnibus tam nostri quam futuri temporis fidelibus, RVOTHWARDVM nobilem nos WIDONEM sanete Osnanbruggensis ecclesie episcopum adisse, et consensu et collaudationc ADALDRVD sororis et legiptime heredis sue absque omni conditione in placito FOLCMARI comitis in ius et proprictatem perpetue possessionis ecclesie Sancti Petri Osnanbruggensi et nobis ad manum aduocati nostri AMVLVNGI tradidisse duas curias, unam LINE et aliam HEMBEKE cum quadraginta nominatis maneipiis, et cum omnibus iure ad predictas duas curias pertinenti- bus tam in mansis possessis et non possessis, quam in ceteris omnibus rebus, que in illis uel in quibus- cunque aliis pagis habentur. Insuper in predicti comitis placito dedit nobis et çcclesiç nostre in parrochia HAGEN duos mansos possessos, et in parrochia BRAMEZCHE unum mansum uastum, et filium suum HIL- DEBRANDUM in proprictatem collaudationc prçdictç heredis sue. Et quia in his omnibus nobiscum bene et fideliter egit, easdem curias, quas nobis dedit, cum omnibus ad ipsas attinentibus, preter illos duos mansos qui HAGE siti sunt, et unum uastum qui est BRAMEZCHE, ei et uxori sue in beneficium prestiti- mus. Insuper ubi ipse uoluit et elegit, ad predictum beneficium tres libras in deeimacione minus uno solido addidimus, ita ut si alter eorum alteri superstes fuerit, utrumque, id est predium quod dedit et
1097 — 110 0. 133
decimaüo quam prestitimus, in beneficium in uita habeat. Post obitum vero eorum sine omni contradi- ctione et predium et decimatio ex töto in usum predicte ecclesie redeat. Si quis autem ex^successoribus nostris, quod absit, hoc quod nos fecimus infringere uoluerit, potestatem habeat predictus ROTHWARDVS ad se prçdia que dedit recipiendi. Vt autem hçc pagina firmitudiuem habeat, sigilli nostri expressione signauimus. Acta sunt ista SINECLA in prenominati comitis placito, Idus Junii anno millesimo nonagesimo septimo, Indictione V. Presentibus testibus ex nobilibus. FÖLKER. GOZWIN. ADALBER. GODESCALC. THIDRlC. HATHEBRAND. TIEMO. Ex liberis autem. FORMVND. WALDMAR. et bergildi ad predictum placitum pertinentes.
Das Siegel, welches aufgedruckt war, ist Ycrlorcu gegangen. — Die Urkunde ist sebr sauber und charakteristisch ge schrieben.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 168, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/58bef8c2-6449-4508-8ab8-9dd451075669/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success