Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 77, S. 325
Current repository:
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 77, S. 325


LXXIX.
C. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Heinricus superna fauente clementia rex. Si locum diuino cultui mancipatum igneque subitaneo cum ornatu et corroborationum paginis concrematum restaurare, || ornare et iterum sublimare uidebimur, scimus et certi sumus, id non solum laude humana predicandum, ucrum etiam diuina mercede remunerandum. Cunctis igitur aecclesiae Dei fidelibus nostrisque astantibus et succedentibus compertum fore uolumus, quod de incendio Paterbrunnensis aecclesiae nimium condolen tes, precepta antecessorum nostrorum et oblationes fidelium memorate sedi hac preceptali pagina renoua- mus iterumque confirmamus, de quibus unum est de episcopatus statu, dehinc de tuitione atque mundi- burdio eiusdem aecclesiae, et de omni proprietate ad eandem aecclesiam pertinenti, et de eius hominibus tam liberis quam et seruis nulla iudiciaria persona constringendis, nisi coram aduocato, quam ipse episco- pus elegerit. Insuper renouamus et confirmamus iam habitae sedi comitatus super pagos Paterga, Aga, Threueresga, Auga, Sorehtfeld, datos pro decimis noue Corbeie ad monasterium pertinentibus, et de pro prietate clericorum, si quis sine herede illorum abicrit, eidem aecclesiae concessa, et de tribus mansis in Tuisburcg et in Trutmannia, et de foresto quod lncipit de Delhna flumine et tendit per Ardennam et Si
60 1003 — 1004.
nedi usque in uiam quae ducit ad Herisi. Haec igitur omnia quae supra scripta habentur, et que illa die tenere et possidere uidebatur quando combusta fuit, sepe nominate sedi Paterbrunnensi in ius pro- prietarium donamus ct firmissima traditione restauramus, Ea scilicet serie, ut domnus Retharius memoratae sedis uenerabilis antistes omnesquc sui successores uniuersa que ad episcopium aliqua legali datione per- tinent, securiter obtincant nostra omniumque nostrorum successorum et omnium mortalium contradictione remota. Et ut haec renouatio et confirmatio stabilior cunctis permaneat temporibus, banc paginam manu propria roboramus et sigilli nostri inpressionc insigniri precepimus.
Signum domni Heinrici (L. M.) regis inuictissimi. Egilbertus eaneellarius nice Uuilligisi archicapellani recog".
Data IIII. Non. April. Anno dominicae incarnationis MIIl. Indictione I. Anno uero domni Heinrici re gis I. Actum Quidilingaburc.
Das grosse, deп auf dem Throne sitzenden König darstellende Siegel ist der Urkunde seitwärts aufgedruckt. — Am äussersten Rande der Charte steht mit sehr feiner, aber viel jüngerer Schrift: Hoc non est legeodum nisi comrau- nicato consilio.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 77, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Westfaliae/e990f08d-0c84-42c5-a442-aaaf1b6a2543/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success