Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 44, S. 305
XLIV.
C. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Arnolfus diuina fauente clementia rex. Si seruorum uel ancillarum Dei petitionibus, quas pro ecclesiarum sibi commissarum utilitatibus nobis || suggesserint, cle menter annuimus ac pie prospicimus, id nobis et ad praesentis uitae cursum salubriter transeundum, et ad pcrpetuae beatitudinis praemia feliciter promerenda liquido profuturum esse confidimus. Quam ob rem nouerit omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet atque futurorum industria, qualiter Uuiepreht et Biso venerabiles ac dilecti episcopi nostri praecati sunt, vna cum Chonrado fideli comite nostro, clemen- tiam nostram, quatinus sororibus sanctimonialium, in monasterio Heriford nominato sub honore sanctae Dei genitricis Mariae constructo atque dicato Domino famulantibus, electionem suam inter se intrinsecus ab
40 89 2 — 91 3.
antecessoribus nostris eis prius per praeceptales cartas concessam, pro remedio animae pii genitoris nostri Karlomanni regis et deinde nostrae caeterorumque parentum nostrorum, simili modo concederemus, no- straeque auctoritatis scripto eam corroboraremus. Quorum petitionibus et salubri consultui libenter asscn- sum praebuimus, et praesens praeceptum inde conscribi iussimus, quicquid boni antecessores nostri eidem cenobio contulerunt, et omnia priuilegia ab ipsis illuc concessa, per hoc concedentes ac nostra auctoritatc confirmantes. Et iuxta illorum monitionem hisdem sororibus securum per hoc praeceptum concedimus arbitrium et potestatem inter sc abbatissas eligendi, quamdiu Deus aliquam inter illas talem praesignauerit, ab ipso docta quae famulas Dei inibi Domino militantes gubernare ac regere possit, nullusque successo- rum nostrorum hanc nostrae auctoritatis cartam potestatem habeat uiolare, ut ipsas ob hoc melius pro nobis et praelibato genitorc nostio aliisque parentibus nostris exorare delectet. Et ut praesens auctoritatis nostrae praeceptum nulla unquam mutabilitate uioletur seu uiolari conetur, manu propria illud firmauimus anuloque nostro assignari praecepimus..
Signum domni Arnolfi (L. M.) serenissimi regis. Signum domni Hludouuici (L. M.) serenissimi regis.
Arnustus notarius ad uicem Rotmari archicapeliani recognoui et (L. S. R.)
Data III. Nonarum Nouembrium die, Anno Incarnationis Domini DCCCXCII. Indictionum X.™» Anno regni Arnolfi regis V. Actum Franchonofurt in Dei Nomine feliciter AmeN.
Zwei aufgedruckte Siegel, ein grösseres über, ein kleineres unter der Datumsformel, sind beide verloren gegangen, und nur die Spuren davon noch vorhanden.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 44, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/624ea209-91e1-4ad1-8014-52817492297a/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success