Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 186, S. 410
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 186, S. 410



CLXXXII.
In nomine sanete et indiuiduç Trinitatis. Conradus diuina fauente clementia Marchio Misnensis. Omni bus Christi fldelibus notum esse uolo et perpetue memorie commendari desidero, qualiter uir ecclesiastieus ¡Honasteriensis ecclesie antistes Fridericus, consensu uenerabilium uirorum fratrum suorum, meorum pa- rentum, uidelicet marchionis Dedonis, Geronis, Conradi comitum, patris quoque mei Thietmonis, cetero- rumque alio consanguinitatis articulo mihi coniunetorum, et consilio et licentia uenerabilis uiri Bucconis Haluerstadensis episcopi, ecclesiam que dicitur Gerbestcde, pro honore sancti Johannis Baptiste, cuius reliquie ibidem continentur, ex patrimonio predictorum prineipum ditatam consummauit, canonicam- r(uc uitam sanetimonialium, quam in eodem loco ineeptam repererat, eorundem dominorum licet laicorum iuuamine, ut bene nouerat, canonice et regulariter ordinauit. lnstituerunt enim hii omnes prenominati uiri in eadem ecclesia more totius Romane ecclesie abbatissam, que claustraliter uiuens sue spiritualiter preesset congregationi, eidemque abbatissç suam singularem partem de prediis predicte ecclesie ad suam procurationem decreuerunt. Alia uero ad uiginti quatuor prebendas sanetimonia lium et sustentationem sex presbyterorum et unius diaconi et unius subdiaconi dari iusserunt. Que негo supererant, ipsis laicis qui dicebantur ministeriales ecclesie ad mandatum solius abbatissç scruire
debentes, cuique ut dignus erat impenderunt. Hoc etiam, ut his*) qui prouectioris çtatis inter eosdem cognatos esset aduocatiam haberet, et quod nullus ex ipsis eandem aduocatiam aliquo modo alienaret collaudauerunt. Ipsi etiam statuerunt dari seruicium aduocato 1er in anno, dum presidere debet iudicio, primo uidelicet post Epiphaniam, tres plenos porcos, tres modiolos et dimidium salis, tria maldra et di- midium farine, triginta caseos, dimidiam sexagenam scutellarum, quindecim bicaria, quinque gallinas, quinquaginta oua, septem sexagenas auene, uiginti urnas ceruise, quinque ollas, tria plaustra lignorum. In ebdomada post pascha dandi sunt tres porci, quorum quilibet ualcat quatuor solidos, bernam cum interioribus, excepta aruina, eapite et pedibus ac sulta, reliqua sicut in Epiphania. Item proxima die dedicationis dabuntur sex oues et reliqua omnia sicut in pascha, sed sine porcis et berna. Hec ideo sta tuerunt, ne aduocatus grauis esset hominibus ecclesie, sed eos defensaret. Quicquid etiam de iustis cau sis in placito suo ab hominibus ecclesie obtineret, tercia pars sua esset, et due partes ecclesie cederent. Hoc etiam de communi consilio omnium cognatorum, cum opus fieret, ut abbatissa eligeretur, constitue- runt. His uero hoc modo ordinatis predicti principes, suasu fratris sui episcopi Friderici, et ob hoc quia melius sciunt clerici regere ecclesiasticos ordines quam laici, eandem abbatiam Monasteriensi ecclesie hac condicione obtulerunt, ut quicunque Monasteriensis esset episcopus in eodem loco unam curiam cum bonis ad illam determinatis haberet, ipseque cum illuc causa dandi abbatissam, quod tamen sine predictorum hcredum consensu nunquam fieri debet, uel pro aliqua alia causa eiusdem ecclesie dispositione necessaria ueniret, seruicium sibi fieret, et si ultra eiusdem ecclesie bonis ... sic immitteret, quod aliqua sine tribus causis facerct quas determinauerant, si uel quod abbatiam sine predictorum heredum consensu uel con gregations alicui daret, uel de bonis ad prebendas sanctimonialium pertinentibus sue mense assumeret, uel etiam eiusdem ecclesie bona beneficiali iure liberis uiris prestaret, que etiam ad loci et ad huius in stitutions destructionem pertinerent, per hoc sibi et omnibus successoribus suis predicti loci potestatem perderet. Hac igitur re tam honeste ordinata, quam diu idem F. episcopus uixit, status eiusdem ecclesie securus permansit, nec aliquis pactum ullo modo infregit. Sed mortuo illo, Erpo subsequens Monasterien sis episcopus predictum pactum uiolauit, nam bona eiusdem ecclesie beneficiali iure liberis uiris cognatis suis porrexit. Quo facto comes Thiemmo pater meus, unus de predictis fratribus, qui tunc superstes more instituto eiusdem ecclesie aduocatiam tenuit, cum marchionc H. et cum fratre suo comite C. et cum co mite W. et fratre suo comite D. ac cum ceteris cognatis suis iniit consilium quid faccret, cum pactum a se et a patribus illorum firmatum ruptum esse uiderent, omnes pariter commoti, legatione facta episco- pum Erponem in ipsum locum Gerbestede uocauerunt, ut de hoc facto secum tractarent. Ipse autem uocatus uenit et uix de predicte potestatis ablatione, que pro rupto pacto fieri debuit, inter se et eosdem principes pace composita, bonis ecclesie redditis, priorem pacti condicionem reiterauit communique con silio cam deinceps ratam esse collaudauit. Reiterato igitur pacto predicto res tota tranquilla sine motu permansit quam diu idem Erpo episcopus uixit. Sed eo lideliter in domino defuneto, Burchardus eiusdem Monasteriensis ecclesie dictus episcopus superuenit et rem hoc predicto modo ordinatam inueniens non ex parte sed omnino destruxit. Nam defuncta eiusdem ecclesie abbatissa, nullam aliam, ut regula sanctimo nialium exigit, ipsis prefecit, sed partem allodiorum quo abbatisse pertinuit, cum aliis plurimis bonis que pro animabus predictorum prineipum et cognatorum illorum, quorum omnium corpora ibidem sepulta sunt, in anniuersariis eorum ad dandas oblationes fratribus et sororibus, et ad dandas elemosinas pauperibus in altari saneti Johannis Baptiste oblata et banno Haluerstadensis episcopi confirmata fuerunt, mense sue assumpsit. Sanctimoniales etiam quas ibi meliores inuenerat et quendam canonicum, quia obedientes erant Romane ecclesie eiecit, et quatuor sue assentantes uoluntati retinuit, bona- etiam ad earum prebendas per- tinentia sibi usurpauit, quçdam insuper eiusdem ecclesie bona militibus dedit, comiti H, domino Wiberto,
•) für is.
Cod. dipt. hist. Wcstfal.
l46 1118 — 112 0.
domino H. domino В. domino S. domino M. et ceteris multis quibus uoluit, et sic scruicium Dei quod in illo claustro fieri debebat cottidie prorsus destruxit. Mortuo ucro illo destructorc ecclesie, uenerabilis dominus mens bone memoriç R. Haluerstadensis episcopus egre ferens tantam loci destructionem, commu- nicato consilio totius ecclesiç, (lignum duxit ad bonum statum prestante Domino reformare. Ego ucro, quia locus ille ad meam spectabat tutelam et defensionem, quamuis in ecclesiasticis rebus adhuc essem tener et fatuus, tamen multorum uenerabilium uirorum, episcoporum, abbatum ceterorumque lidelium Christi preceptis et monitis instructus, libenter ex habundanti rerum mearum copia ad eterne beatitiulinis uitam obtinendam et ad temporalem feliciter transigendam, diuina auxiliante gratia, quod meç felicitati
aptissimum fidelium . . . auxilio ineipere et in Domino perficere constanter elaboraui. Quid plura?
Sanctimoniales ille uioleuter exstrusç in locum suum reducte sunt, et ipsarum petitione ordo ille antiquior 'in S. Benedicti regulam)*) et in seraturas transmutatus est. Dominus autem meus R. episcopus ex regula S. Augustini, communicato consilio ecclesie et meo assensu, patrem spiritalem eis preesse instituit, qui in spiritalibus necessitatibus .... tamen pater nunquam nisi per spontaneam et liberam electionem eis pre- poncretur. His ucro ita bene ordinatis et dispositis superuenit T. Monasteriensis episcopus, qui omne quod ad honorem ecclesie .... destruere et adnichillare conatus est, Deo tamen opitulante nichil profecit, nisi hoc solum quod de bonis ecclesie quinquaginta mansos qui ad prebendas sanetimonialium pro anima
marchionis H inde abstulit, per quod etiam ipse condicionem ab antecessoribus meis factam in-
fregit. Supplicaui etiam domino Pape, quatenus bona ecclesie que beneficiali iure liberis uiris tradita fuerant, uidelicet comiti H. et . . . de . . . ingrothe et ceteris quos tedium est numerare, bona quoque que prefatus T. episcopus sue mense est ausus usurpare, sua auetoritate congregationi, que Deo gratias numero ad Centi m uiginti moniales sub saneta professione seraturis subdita manet, reddi faceret, omnia- que que ad honorem Dei et ecclesie predicte ordinata fuerant, uetus quoque pactum a parentibus meis condicionaliter factum, et cetera omnia que ad statum eiusdem loci pertinent, ipsius auctoritate roboran ac priuilegio consigniri impetraui. Tali modo, ut supradictum est, Gerbestede locus a parcntibus meis insiitutus est, talitcr est per me reformatus, presentibus domino Cardinali qui tunc meçum fuit, a? domino meo R. Haluerstadensi episcopo, et ceteris episcopis, abbatibus, clericis ac laicis multis presentibus. Anno dominice incarnationis Millesimo centesimo octauo decimo, in ipso loco Gerbestede, in nomino Domini feliciter. Amen.
Das Siegel ist verloren gegangen.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 186, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Westfaliae/64ec5069-d583-4adc-99c7-548a06102757/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success