Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 162, S. 391
CLX1I.
Notum sit omnibus uere Deum diligentibus ac fidem in proximos conseruantibus, quod quidam libere natus Hunika nomine, filius Hassis de Binnetuelde, propriam ancillam suam Haburgam sibi sociauit coniugio, quam emerat X. solidis a Habone et filio eius Ebbi de Ingheradinghusan. Quam postea interueniente necessitate, si preoccupatus morte teneretur, ne heredes sui inter se certando eam addicerent scruituti, consilio aliquorum sibi consanguinitate adhçrentium accepto, ne eam sine consolatore relinqueret, tributa- riam dedit ad duos denarios per singulos annos persoluendos super altare Sanctorum apostolorum Petri et Andree, quod consecratum habetur a uenerabili Immado episcopo in ecclesia que dicitur Hierusalem, ad orientem posita ciuitatis Patherbronnense, quamdiu uiueret, Si filium procrearet aut filiam, cum quo in partu eadem hora adgrauata apparebat, post mortem matris si quis prior esset etatis, eundem persol- ueret tributum, et filii eorum a generationc usque in generationem postmodum seruarent. Traditio uero ista eo tempore facta est, quo princeps Herimannus Westfalos cum exercitu adiit, anno quoque Popponis episcopi VBo. teste ipsa congregatione ac familia ad eam pertinentem. Traditionem hanc si quis causa pecunie uel malo consilio irrumpere nititur, simul cum Juda traditore pereat, anathema sit a Jesu XPYCto domino nostro, et omnia que possidet. Ab apostolis vero eius P. et A. T. B. ac martiribus sanctis quo rum reliquie in hoc altari continentur, in die iudicii ab his qui promissam dexteram Dei tenent separentur. His adsocientur quibus dicetur, Ite maledicti in ignem eternum qui paratus est diabolo et angelis eius, ibi sine intermissione semper manentes. Omnis ergo quicunque legerit hoc manuscriptum, uel legentem audierit, respondeat dicens, AMEN. Qui autem in testimonio ex progenie eorum erant, recitanda sunt nomina. Aelueric frater Hassis ct filii eius. Vaderikin. Hassi. Alueric. Hugh.
Von einem Siegel zeigt sich keine Spur.
l26 10 8 3.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 162, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/6e746db2-f036-475a-a158-75942f7b06d1/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success