Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 80, S. 327
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 80, S. 327
LXXXII.
С In nomine sanetae et indiuiduae Trinitatis. Heinricus diuina ordinante prouidentia rex. Diuinae pic- tatis dementia || quae Nos ad culmen regiae maiestatis perduxit, ad hoc uoluit regnare, ut ecclesiarum ordini firmando atque corroborando subueniamus. His autem maxime locis, quae ab antecessoribus nostris regibus imperatoribus fundata, sed iam peccatis exigentibus pçnc uidebantur annullata. Quapropter omnium fidelium nostrorum presentium scilicet ac futurorum industriae notum esse volumus, qualiter Nos diuini amoris instinetu, pro remedio animae Nostrae seu parentum nostrorum, Nec non et tercii Ottonis bouae memoriae imperatoris, dilecteque coniugis nostre CVNIGVNDAE reginae interuentu, atque Meginvverc sanetae Podrebronnensis ecclesiae venerabilis episcopi rogatu, sibi sanetaeque suae ecclesiae a Karoto magno im- peratore olim fundatae, nostris vero temporibus incendium passae, in honore enim sanetae Dei genitricis semperque virginis MARIAE et saneti Kiliani martin's LIBORIIque confessoris dedicatae, comitatum quem Ilahold comes dum vixit tenuit, situm scilicet in locis Hauerga, Limga, Thiatmalli, Aga, Patherga, Treue- resga, Langaneka, Erpesfeld, Silbiki, Matfeld, Nihterga, Sinatfeld, Balleuan prope Spriada, Lambiki, Les sion, Seuuardeshusun, cum omni legalitate in proprium concedimus atque largimur per hanc nostram
62 lou — lot3.
regalcm paginam, eo videlicet rationis tenore, vt prefatus episcopus Meginvverc suique successores prac- scriptae accclesiae presidentes dehinc liberam habeant potestatem, de eodem comitatu eiusque utilitatibus quicquid eis placuerit faciendi, ad eorum tamen utilitatem ecclesiae, omni videlicet inquietudine remota. Et ut haec nostre traditionis scu confirmationis auctoritas stabilis et inconuulsa omni habeatur tempore, boc preceptum inde conscriptum manu propria firmare curauimus, et sigillo nostro insigniri iussimus.
Signum domni Heinrici (L. M.) regis inuictissimi.
üuntherius cancellarius ad uicem Erkambaldi archicappellam recognoui.
Datum IIll. Idus April. Indictione VIlll. Anno dominicae incarnationis millesimo XImo Anno vero domni secundi Heinrici regnantis VIlll. Actum Tribuía regia villa FELICITER AMEN.
Das seitwarts dicht neben der Monogramm - und Recognitions-Formel aufgedruckte, grosse kreisförmige Siegel, xeigt den König, mit einer niedrigen Krone bedeckt, beide Hände hoch aufgehoben, in der rechten einen in eine Lilie ausgebenden Stab, in der linken eine Kugel haltend, auf einem niedrigen, vertierten Stuhle ohne Lehne, und auf einem Kissen sitzend, das zu beiden Seiten des Königs zwei dicke Wulste bildet; die Umschrift heist: Heinricus Di. Gratia Rex. f.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 80, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/a4eee3e8-bcc1-42c5-a54a-d281f6606e51/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success