useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 41
Signature: 41

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 41, S. 301
 

ed.
Current repository
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 41, S. 301

    Graphics: 
    x

    XLI.

    Querimonia Egilmari Episc. Osnabrug. ad Stephanum Papam. — Accedit huius responsio.

    E mzcpt. Henseleri.

    Domino sanctissimo et egregiae sanctitatis apice praestantissimo, Papae Stephano, exiguus servorum Christi servus, Egilmarus Osnaburgensis episcopus, cum omni subjectae congregationis caterva, verae felicitatis implorat coronam. Dum orthodoxam Christi ecclesiam apostolica institutione fundatam et a sanctis patribus firmissime roboratam, rabie persequentium et fraude iniquorum dolemus dilaniatam, ac per hoc putiu.s tepidam minusque in divino cultu fervidam geminus, Vestrae pietatis jura, quae penes Deum sunt manifesta, deposcimus, ut nos, quibus ovium cura dominicarum commissa est, fulcire at adjuvare digne- mini, quo eas ab errore devio ad viam veritatis et ad lumen de tenebris reducere queamus, quod tunc recte fit, si pravitas in rectitudinem convertatur, quae ideo diu apud nos per varias negligentias pullulat, «piia per multos retro annos sancta Synodus minime congregata hanc non resecat. Unde audire dignetur sanctissima industria vestra rationis sententiam, de cujus controversia quatitur pusillanimitas nostra. Primi-

    *) In Kindlingers Abdrucke folgen hier noch 48, zum Theil wahrscheinlich fätsch geschriebene Namen, die Strunck, der Kürze wegen, weggelassen hat. **) In Kindlingers Abdrucke folgen hier noch 18 Namen.

    ***) Bei Kindlinger findet sich hier noch die voп Strunck, wahrscheinlich der Kürze wegen, weggelassene Stelle: et qnod iam in ea pnssessum est, cum omni inurstitura mobilium rerum et imninbilium, ut nihil inde aliquis detnat uel auferat, sed ex toto rede.it ad sanctum Liudgerum , quodeunque et qualecunque fuerit, dum ego ex hac uita emigrauero. ****) Kindlinger schiebt hier den wahrscheinlich unrichtigen Namen: Salutet, ein.

    5 *

    36 8 9 0.

    tus de decimis, quibus subditorum catervam pascerc debemus, contra Jus canonicum et fas ecclesiasticum injusto ordine a nobis per vim ablatis, pro qua vero re sint ablatae, et unde processerit origo, ut deci- marum, quibus tantummodo episcopatus in Saxonia sunt constituti, non nisi quarta pars ad Osnabrngensem ecclesiam in honore S. Petri principis apostolorum consecratam inserviat, cujus etiam nos servitores sumus, cum caeterae partes majores ex quantitate et numero ad eandem sedem ex debito pertinentes, inter mo- nachos Huxilienses, ubi noua Corbeja ab eis vocitatur, et puellas Herivordenses diuisae sint, praeter prae- dia nonnulla, quae eis ex ipso episcopatu pertinentia subjecta sunt, et ecclesias baptismales N. quae prius episcopatui annexae, subjugatae erant, quae jam non requirimus, sed saltem decimas tantum debite per tinentes ad nos reddi, quae ablatae sunt, flagitamus. Haec veridica ratio est.

    Cum dudum inquam magnus et admirabilis princeps Karolus, qui gentem Saxonicam per strenua bellorum certamina, Deo adminiculante, ad fidem christianitatis converterit, synodalis atque canonici Juris consultis singulos cjusdem Provinciae episcopatus ex decimarum stipendiis constituisset, quia aliis ibi pasto res et episcopi donariis carebant, unde paulatim roborari Christianitas potuisset, Et post ejus excessum filius ejus bonae memoriae Hludovicus diu sanctae ecclesiae propagator viguisset, accidit ut tres lilii ejus, maligno usi consilio, eum in custodiam mitterent, cui consilio una conspiratione consensum et adjutorium praedictae sedis nostrae in honore Sancti Petri apostoli dedicatae episcopus nomine Goswinus praebuit, ita ut mucronem ab eo violenter ipse discingeret. Cum autem rursus ex eadem custodia, Deo volente, per adjutorium filii ejus omonimi Hludovici cum honore ad regnum remeasset, praedictus episcopus suae perfidiae et infidelitatis conscius, ad coenobium Vuldense confugiens, monasticum habitum assumpsit, et semel in anno latenter ipsius episcopatus locum invisere solebat. Sicque episcopalis cura sine praesule et rectore ea tempestate remanebat. Interim a multis invaditur, rapitur, dispergitur et dissipatur, donec post mitissimi praefati Hludovici principis excessum, cum valida et periculosa regni disceptatio inter tres tilios imminent, et uni ex hiis, scilicet ejus aequivoco, hujus divisio in sortem cederet, quidam ejus fide - lis comes ditissimus, Cobbo nuncupatus, de praedicto episcopatu quidquid voluit agere adeptus, germano ejus nomine Werin in monasterio Huxiliensi tunc temporis abbate, et sorore ejus in puellarum coenobio Herivordensi abbatissa degentibus, quantum voluit de decimis quae ad eundem episcopatum pertinebant tradi fecit ad eadem monasteria, in alterius parochia alteriusque diocesi constituta, praeter synodum et conscientiam episcoporum. Cum interim Gozbertus episcopus de gente Sueonum (quo ordinatus erat) cum persecutione ejectus esset, necessitate compulsus praedictum Cobbonem adiit, quo impetrante et rege con cedeile, suscepit gratulabunde eundem episcopatum. decimis, unde solummodo constitutus est, maxima ex parte vacuatum, coque favente et timente, ne forte ei, ad quod ordinatus non erat, auferretur, suo tempore sine aliqua contradictione ita permansit. Egilbertus vero praedecessor et coëpiscopus noster, crebro pro ipso negocio Guntharium ct Willibertum archiepiscopos interpella vit, et variis oceupationibus, quibus sancta synodus per longa transacta tempora non est congregata, obstantibus, causa finetenus non est delerminata. At vero cum mihi indigno ejusdem episcopatus cura fuisset injuncta, et inter varias negli- gentias, quas perlongum est enuclcare, plures ecclesias inconsecratas, aliquantas etiam homicidiis perpe- tratis infectas, vaiüsque spurcitiis et flagitiis minime |>urgatas reperissem, in quibus praedictorum mona- steriorum subjugati de plaga occidentali advenientes presbyteri ignoti, de quorum consecratione ambigi- mus, officia celebrant, ne ibi divina mysteria ab ipsis celebrarentur inhibendo interdixi, donec Vos, vene- rabiles patres et magistros super hac re consulerem. Quam ob causam illico praedicti monachi et puellae ad aures principis Arnulfi accusationem contra canonica sancita detulerunt, deferentes pracceptum, ut ajunt, a Hludovico rege et Rabano Magontiacensc alterius pontifice diocesis, statutum, sed non certis testi- ficationibus fidei accommodatum, quia fraudulenter dicitur ab ipsis fictum, ut ipsi sine nostra dictione vel aliqua contradictione possideant decimas praedicti episcopii, contra Jus canonicum, et quod primum in fundamento ejusdem ecclesiae a praefato magno Karolo, coëpiscopis et canonico decreto erat statutum, ut maneret ratum, hoc miro et detestabili modo, qualiter a Magontiacense alterius diocesis praesule fore

    8 9 0. Ti

    queat irritum, ignoramus. Unde an hoc, quod contrarium canonicae auctoritati videtur, an illud quod regulariter ex decimis prius statutum est, restaurando roboretur. Vos judicate, domine pater beatissime. Interea supradicti accusatores, qui me, non tamen in praesentia, de infidelitate regis atcusaverunt, asse- rentes me hoc velle destruere, quod priores Augusti vel reges sanxerunt, ad rationem me venire com- pulerunt, dum coram Arnulfo principe et episcopis novem, quorjm haec sunt nomina, Williberto Agrippinae Coloniae archiepiscopo, Ar n Wirciburgense, Odilbaldo Trectense, Drogone Mindense, Godethanc Spirense, Wicberto Hildensummense, Wiberto Ferdense, Evulfo Holmursteddense, Bisone Patharburnense, causam hujuscemodi negocii in medio proferrem, obnixis precibus in amore summi pastoris et pontificis Jesu Christi, cujus vicarii esse creduntur, et S. Petri apostoli omniumque Sanctorum honore postulavi, ut secundum conscriptum, quod coram eis legi feci, et quod penes nos habemus, et justa judicia et canonica scita, recte de hoc negocio respondendo decernerent. At illi scientes voluntatem Principis et quorundam Comitum, et ne cum offenderent renitentes, nil de causa prolata respondere praesumpserunt, sed penitus cum responsione canonica in amore Dei petita justicia mihi denegata est. Sicque adulando Principi, jussus sum ab eo, si ejus gratiam vellem habere propiciam, ejusque potestati non contrairem, ut haec in deci mis et reliquis hujuscemodi negociis querulosis omnia permitterem fore sicut inveni, meaque compulsa interpellatio cassata est. Sed ne hoc impetrare quivi, ut accusatores in praesentia exhiberentur et causa recte examinaretur. Et patres benignissimi, nisi super hujus controversiae qucrimonia dexteram justiciae porrigatis, nec episcopale ministerium ad Christianitatis observantiam quimus exercere, nec claustra mona- sterii, quae nec aliqua inveni propter penuriam et decimarum abstractionem, emendare, quae nuperrime coepimus construere, neque clerum ad Dei servicium pascere valebimus et vestire, sed cogendum variis aerumnis dispergi dolebimus non posse rursus congregan. Ecce, patres egregii, tot annis transactis tem pore praedecessorum meorum praefatae ecclesiae inconsecratae hactenus permanent, et contra voluntatem nostram, quia prohibetur in Canonibus jubente lege divina, missarum officia inibi celcbrantur ab hiis de quorum ordinatione dubitatur. Decimae a nobis tolluntur, parvitas nostra non mediocriter in omnibus quae digna sunt cmendatione contemnitur, quia ibi unum foraminis aditum inimicus invenerit intrandi offendens ad caulas ovium hostes exhibebit. Unde vos summae sedis apostolicae auctorem, ceu totius Christiamtatis caput invocamus, et qui coram altaribus in pavimento prostrati patrocinia Sanctorum imploramus, ut salu- tis et sanctitatis vestrae prosperitas proteletur et in aeternum gloria et cornu vestrum dilatetur, pedibus pietatis vestrae mente provoluti, petimus ut super hac re quid nobis faciendum sit censeatis, aut utrum sub taciturnitatis nodo calcare et silentio haec talia propter scandala vitanda premere debeamus, vel spem recuperandi ex decimis habeamus, sequendumve nobis sit, ut de hac censura nobis justiciam fieri recla- memus, in propatulo nobis enucleare certumque facere dignetur beatissima paternitas vestra, quam con servare dignetur ineffabilis pietas sempiterna

    Responsio Stephani. Stephanus sanctae apostolicae et universalis Romanae Ecclesiae Episcopus, Egilmaro venerabili Osna- burgensis Ecclesiae Episcopo in Domino salutem. Bonorum operum et spiritualium studiorum Deum aucto rem esse non dubium est. Unde láctari me fecerunt scripturae tuae ex bono studio et ex integritate fidei et devotionis tuae, sed ex afflictione tua magna ex parte tristari, super quo tu conquestus es et crebrior ad nos sermo commeantium perlatus est. Non oportuit quidem ab illis quibus sustentan et portari atque honorari debuisti, tot ac tantas, innocens ut credimus, oppressiones perpeti. Mandasti enim nobis Sancti- tatem tuam a Godescalco novae Corbeiae abbate et Hervordense abbatissa ipsorumque fautoribus variis calamitatibus vexari et dilaniari, et apud filium nostrum Arnulfum crebris accusationibus plus aequo infa man, Ecclesiam tuam suis dotibus et fidelium oblationibus expoliari. Inde, frater, noli mirari, si te mem- brum malivoli et impii persequuntur, cum ipsum Christum caput nostrum sint persecuti, sicut ipsa veritas ait: Si patrem familias Beelzebuc vocaverunt, quanto magis domesticos ejus. Noli multum vexari, noli

    38 800 — 891.

    turbari, sed confortare in Domino et in potentia virtutis ejus. Nos vero ad supplementum fratres et coëpiseopos nostros amplius quam quinquaginta vocavimus, cum quibus regulariter tractando decrevimus, quae et (|ualia tibi et tecum litigantibus responsa remittamus, quia una eademque die illorum literas super hiisdem negociis simul cum tuis suscepimus. Hiis enim epistolis in omnium audientia praelectis, multas ut nosti querimonias et oppressiones super illorum temcritate tua continebat in se, sed et illorum non minor erat lamentatio de te. Quapropter necessarium esse duximus, ut remotis tergiversationibus, veritatis elu- cubratione adminiculum tibi a nobis impendatur atque ab apostolica sede suffragetur, ne in totius Eccle- siae perturbationem haec impudens procedat intentio, et ea quae a sanctis praedecessoribus nostris dudum prohibita fucrant, denuo reviviscant. Abbati vero literas suis respondentes remisimus in haec verba

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.