Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 119, S. 359
о
In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Cunradus diuina fauente clementia Romanorum Impera tor augustus. Si ulli ex nostris pontificibus sui fidelis seruicii non immemores aliquid ex hiis quae nostri iuris deputantur benigno animo inpendimus, cum postea in nostro oramine et seruimine promtiorem et multo studiosiorem existere procul dubio credimus. Quapropter omnibus Christi nostrique amatoribus presentibus scilicet ac futuris perspicuum esse uolumus. qualiter Wicilo nostram adiit serenitatem, humiliter rogans ut predium Sannanabiki dictum, in istis uillis. Honian. Frodinctorp. Vinesbiki. Rafseti. Knechtahusen. Buckinhusen. Bennanhusen. Scuni. Berchem. Homan. Holthusen, situm, sua uxorisque suae Odae filiaeque suae Ceciliae nec non Gerburch filiique eius Hodonis peticione ac collaudatione, ad nostram imperialem manum reciperc curaremus, predium Zurici quod nostrae fuit proprietatis illorum econtra subiugantes di- cioni. Horum igitur desiderio primatum nostroruim satisfacientes consilio, id quod illorum ius quod nostri erat iuris amicabiliter remisimus. Transactis autem ita hiis omnibus, predictum predium Sannanabiki, quod tunc nostrae iudicabatur esse proprietatis, in comitatu Widukini in pago Wetiga situm, cum omnibus uti- litatibus ad idem pertinentibus, areis, aedificiis, agris, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, campis, siluis, uenatibus, aquis aquarumue decursibus, .piscationibus, molis, molendinis, uiis et inuiis, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis, ob amabilem coniugis nostrae Gislae imperatricis augustae interuentum, et ob mi nime denegandam dilectissimae prolis nostrae Heinrici regis peticionem, nec non Herimanni marchionis, Meinuuerco uenerabilis uitae episcopo suaeque aecclesiae in sanctissimae Dei genitricis Mariae et precio- sissimi martyris Kyliani nec non gloriosissimi confessoris Liborii honorem constructae, eo tenore in pro prium tradidimus, ut ipse suique successores de eodem liberam deinceps habeant potestatem tenendi, tradendi, uendendi, commutandi, uel quicquid placuerit sibi faciendi, ad utilitatem tamen predictorum sanctorum aecclesiae. Recordati sumus namque non in hoc tantum, sed in aliis sibi adhuc Deo uolente a nobis tradendis prediis, quod suum assiduum seruicium deuotius et ceteris nostris pontificibus frequentius, non quasi uno, sed fere in omni tempore ccrtum habuimus. Et ut haec nostrae tradicionis auctoritas stabilis et inconuulsa per labentia temporum curricula obseruetur, hoc preceptum inde conscriptum subtus manu propria confirmauimus et corroborauimus ac sigilli nostri impressione diligentius insigniri precepimus.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 119, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/78815110-a879-43c3-aaf7-f75d3d5136da/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success