useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 3
Signature: 3

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 3, S. 270
 

ed.
Current repository
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 3, S. 270

    Graphics: 
    x

    III.

    С In nomine Domini Dei et saluatoris nostri Jhesu Christi. Hludouuicus diuina ordinante prouidentia Imperator augustus. Si erga loca diuinis cultibus maneipata propter amorem Dei eiusque in eis locis || sibi famulantes beneficia potiora largimur, praemium apud Dominum aeternae remunerationis nobis rependi non diffidimus. Igitur notum esse uolumus cunetis fidelibus nostris praesentibus scilicet et futuris, quia uenerabilis uir Baderadus episcopus ecclesiae quae est construeta in honore sanctae Mariae semper uirgi- nis et saneti Ciliani in loco qui dicitur Paderbrunno, missa petitione depreca tus est, ut praedictam sedem cum omnibus ad se iuste et legaliter moderno tempore pertinentibus uel aspicientibus, sub nostra tuitione et immunitatis defensione cum rebus et maneipiis constitucremus, quod ita et fecisse omnium fidelium no strorum cognoscat industria. Praecipientes ergo iubemus, ut nullus iudex publicus uel quislibet ex iudi- ciaria potestate in ecclesias aut loca uel agros seu reliquas possessiones memoratae ecclesiae, quas mo derno tempore infra dicionem Imperii nostri legibus possidet, uel que deinceps in iure ipsius loci uoluerit diuina pietas augeri, ad causas iudiciario more audiendas uel freda exigenda, aut mansiones uel paratas faciendas, aut fideiussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae contra rationem distringendos, nec ullas redibitiones uel inlicitas occasiones requirendas ullo umquam tempore ingredi audeat, uel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat, sed liceat memorato episcopo suisque successoribus, res prae- dictae ecclesiae cum omnibus quae possidet quieto ordine possidere et nostro fideliter parere Imperio. Quicquid uero fruetus exinde sperare potuerit, totum nos pro aeterna remuneratione praedictae ecclesiae ad stipendia pauperum et luminaria concinnanda concedimus, qualiter melius delectet clericos in eadem sede degentes pro nobis, coniuge et prole nostra Domini misericordiam exorare. Et ut haec aueto

    82 2 — 823. 5

    ritas per futura tempora melius conseruetur, manu propria subter firmauimus et anuli nostri inpressionc signari iussimus.

    Signum I |r Bludouuici serenissimi Imperatoris. C. Birminmans diaconus ad utcem Fridugtsi abbatis recognoui et (L. S. R.)

    Data quarto Nonas Aprilis anno VIlll. Imperii domni Hludouici piissimi augusti. Indictione XV. Actum Aquisgrani palatio regio. In Dei nomine feliciter ameN.

    Das seitwärts aurgedruckte kleine kreisförmige Siegel zeigt das ungekrönte, seitwärts sehende Brustbild des Kaisers, mit der Umsehrifl: XPE PROTEGE HLVDOVVICVM 1MPERATOREM.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.