Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 26, S. 286
XXVI.
C. In nomine sanetae et indiuiduae Trinitatis. Hludouuicus diuina fauente gratia rex. Si liberalitatis nostrae munere locig Deo dicatis quiddam conferimus beneficii et necessitates ecclesiasticas nostro || rele- uamus iuuamine atque regali tuemur munimine, id nobis et ad mortalem uitam temporaliter transigendam, et ad aeternam uitam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum sollertia, qualiter nos ob nostrae mercedis augmen tum et pro remedio animae domni aui ac genitoris nostri nec non fratris nostri Hlotharii suique filii et aequiuoci, concessimus quasdam res proprietatis nostrae ad monasterium situm in Saxonia, quod nuneu- patur noua Corbeia, id est uillam quae uocatur Lizzicha, ubi sunt homines L qui picturas*) faciunt etpic-
') Pic tпra bat hier die eigenthümliche Bedeutung eines bei Weingärten gebräuchlichen Landmaasses.
870 — 871. 2l
turac uinearum LI et VII particulae uinearum, ubi duae carradae colligi possunt, et sunt ibi XXX feminae quae dant censum unaquaque sex siclas uini et de lino XII fusas, III pullos et XV oua, et de terra ara- toria ad L modios, et de pratis ad carradas X. Has itaque praescriptas res cum omni integritate totum et ad integrum ex iure et dominatione nostra in ius et dominationem praescripti monasterii tradimus atque transftmdimus, ea uidelicet ratione, ut ab hodierna die et deinceps per hoc nostrae auctoritatis praecep- tum plenius in Dei nomine confirmatum, nullo inquietante, sed Deo auxiliante, perpetuis temporibus ibi permaneant absque ulla contradictione, ut eis pro nostra ac coniugis carissimaque prole salute domini clementiam facilius exorare delectet. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris uerius credatur et diligentius obseruetur, manu propria nostra subter eam fir- mauimus et anuli nostri inpressione assignare iussimus.
Signum (L. M.) domni Hludouuici serenissimi regis.
Hebarhardus cannellarius ad uicem Liutberti archicappellani recognoui et (L. S. R.)
Data VII. Kal. Octob. anno XXXIIII. regni domni Hludouuici serenissimi regis in orientali Francia regnante, Indictione tercia. Actum Aquisgrani pa1atii. In Dei nomine feliciter AMEN.
Das Siegel liegt, zerbrochen und verstümmelt, lose bei der Urkunde.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 26, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/b77d5a6b-e59d-4a55-b48d-9651a131783b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success