Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 146, S. 380
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 146, S. 380


CXLV.
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, qualiter Wirinbertus, cum consensu et laude 6lii et iustissimi heredis sui Bouonis, duo curtilia in pago Thietmelli et in uilla Aldenthorpo, et XL. iugera et X. iugera in Remikenhusun et insuper medietatem cuiusdam siluule in Bennenberge, sanete Patherbrun- nensi ecclesie et domino ac uenerabili IMMADO eiusdem sedis episcopo in proprium tradidit, legauit, con cessit. Ea uidelicet ratione ut prefatus episcopus I. Tres uillas. Odisthorp. Lauenhusun. Thesperi. ad ecclesiam que in Odisthorpe sita et consecrata est terminaret, et terminationem episcopali banno firmaret. Quod ut firmius ac magis ratum inconuulsumque permaneat, idem Wirinbertus ecclesie que est in Liuithi, et Widikindo presbytero, de cuius parrochia tres prefate uille sumpte sunt, ipso annuente et conlaudanie. unum mansum in Ubbenbrocke in proprium tradidit ac donauit. Quod si prefatus episcopus I. uel aliquis successorum eius terminationem hanc infringere, et predictas uillas auferre uoluerit, liberam habeat pote statem Wirinbertus uel heres eius sua reeipidiendi et quod uoluerit inde faciendi. Hi sunt testes. Bern- hard. Ibo. Benno. Bernhard. Wiribraht. Thiammo. Wirinzo. Bescelin. Acelin Brunig. Hocil. Ermundag. Ekbraht.
Ein Siegel scheint nicht vorhanden gewesen zu sein.
1052 — 1055. 1 |5
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 146, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Westfaliae/88370bce-c158-45cf-aeb5-1d61fd58bd66/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success