Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 50, S. 309
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 50, S. 309


LI.
C. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Otto diuina largiente clementia rex. Conuenit nostrae regali celsitudini, ut petitiones fidelium nostrorum, has precipue quas pro ecclesiarum sibi commissarum utilitatibus || suggerant*) . . . credimus. Unde nouerit omnium fidelium nostrorum industria, quia adiens exccllentiam culminis nostri Folemarus uenerabilis abbas nouae Corbeiae, rogauit ut eidem mona sterio talem concederemus libertatem, qualem ab antecessoribus nostris Francorum regibus accepisse di- noscitur. Cuius petitioni assensum prebentes, interuentu coniugis nostrae reginae Eadiht simulque filii no stri tiudulfi, in supradicto monasterio fratribus Deo seruientibus eiusque martyribus Stephano atque Vito, omnes concessiones quas anteriorum regum temporibus habuerunt concessimus. Praecipue ut pote- statem habeant . . .**) iussimus.
Signum domni Ottonis (L. M.) serenissimi regis.
Aduldag notarius ad uicem Hildibertti archicapellani recognoui et (L. S. R.)
Data XVI. Kal. Nouembris. Anno incarnationis domini DCCCCXXXVI. Indictione VIlII. Anno autem serenissimi regis Ottonis I. Actum apud Uuerla in Dei nomine feliciter Amen.
Das aufgedruckte kreisförmige mit einem dicken Rande versehene Siegel zeigt das seitwärts sehende Brustbild des Königs mit der königlichen Stirnbinde, mit Lanze und Schild, und mit der Umschrift: Oddo. Di. Gra. Rex.
•) Alles ausgelassene wie in der Urkunde Heinrichs 1. vom J. 922. **) Die einzige Abweichung ist: nostrae lareitiunis auetoritas, und manu propria nostra.
940 — 946.
XP. LU.
С In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Otto diuina fauente clementia rex. Nouerit omnium fide- lium nostrorum || presentium scilicet et futurorum industria, qualiter nos, Edgide dilecta coniuge nostra et Tutone Bodarbrunnensis aecclesiae episcopo intercedentibus, de sanctis monialibus Heriuurdensis coenobii, qua tenus illorum praecepta regia, quae a paganorum infestatione exusta sunt, renouare preciperemus, ob Dei amorem ipsorumquc petitionem, prout ea ab antecessoribus nostris habere uidebantur, hoc nostrae auctoritatis renouationc iussimus redintegrari. Id est inprimis ut öligere inter se abbatissam quando opus contigerit licentiam habeant. Et quicquid inuestitura supradicti loci siue monasterii nunc temporis paret, siue de regum siue de cuiuslibet persone dono vel traditione, absque ullo iniuste contradictionis inpedi mento perpetualiter ad eiusdem congregationis nutrimina perseueret. Nec aliquis iudex publicus licentiam habeat in homines ad prçfatum monasterium pertinentes ullam iudiciariam exercere potestatem, sed omnis eorum res coram aduocato ipsorum definiatur. Quam nostrae corroborationis auctoritatem, ut firma in- conuulsaque permaneat, manu propria firmauimus et anulo nostro sigillari iussimus.
Signum domni Ottonis (L. M.) inuictissimi regis. Poppo ad uicem Frederici recognoui et (L. S. R.)
Data UII. Non. Apr. Anno dominicae incarnationis DCCCCXL. Indictionc XII. Anno Ottonis piissimi regis IIII. Actum in Quitilingoburg amen.
Das autgedruckte Siegel ist zerstört.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 50, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Westfaliae/8f8db76d-e1fa-4b21-af45-c7aa62c4fc08/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success