Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 70, S. 322
LXXII.
С In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Otto diuina fauente clementia rex. Si ecclesias Dei nostra regali potentia sublimare conamur, hoc procul dubio et ad praesentis || nostri regni statum, et ad eterne beatitudinis proemium nobis profuturum fore credimus. Quapropter omnibus fidelibus nostris prae- sentibus scilicet atque futuris notum esse volumus, quomodo nos cum consilio Hildibaldi Uuormaciensis ecclesie honorandi prçsulis ac Bernhardi ducis aliorumque fidelium nostrorum, uota et petitiones domne Imme Heriuortensis monasterii uenerabilis abbatissae cunctaeque congregationis sanctae Mariae sibi com- missae sequentes, nostra regia auctoritate tres ecclesias in pagis Bursibant et Scopingon nominatis, in uillis quoque Reini, Vuadiringus et Stochheim constructas, cum omnibus rebus et decimacionibus suis a Hludouuico imperatore ob remedium anime suae ad prçfatum Heriuurtense monasterium traditas, eidem monasterio more antecessorum nostrorum confirmamus, eo tenore ut iam dicta domna Imma abbatissa omnesque in eodem honore sibi succedentes cum piedictis ecclesiasticis rebus aliisque omnibus a regibus et impei atoribus per precepti paginam illuc traditis liberam dehinc potestatem habeant cum suis ministris ecclesiastico ordine disponere atque gubernare, remota omnium hominum contradictione. Insuper sub eadem corroboratione concludimus quicquid a religiosis ct Deum timentibus personis ad saepe iam dictum monasterium Heriuurtense in praesenti traditum est uel in futuro tradendum erit. Et ut haec nostrae regiae donationis corroboratio ab hac hora in antea firma et inconuulsa permaneat, hanc nostrae domina tions confirmationem inde conscriptam sigilli nostri impressione signare iussimus manuque propria ut infra nidetur corroborauimus.
Signum domni Ottonis (L. M.) gloriosissimi regis.
Hildibaldus episcopus et cancellarius nice Vuilligisi archiepiscopi recognoui.
Data VI. Id. Jul. Anno dominicae incarnationis DCCCCXCV. Indictione VID. Anno autem tertii Ottonis regnantis XII. Actum Bodfeldon feliciter.
Das Siegel ist abgefallen.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 70, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/8c9b5df4-ba3c-4e15-8d81-bdb60fd70cc6/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success