Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 124, S. 361
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 124, S. 361
CXXIII.
С. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Chonradus diuina fauente clementia Romanorum Impera tor augustus. Il Sicut nos ex promptis et assiduis seruiciis fidelium nostrorum gaudemus, ita quoque (lignum et iustum esse nobis uidetur, vt eos de condignis suis premiis gaudere faciamus. Quapropter comperiat omnium Dei nostrique fidelium presentium scilicet ac futurorum industria, qualiter nos ob interventum ac petitionem dilectç coniugis nostrae Gislae imperatricis augustae, et karissimi filii nostri Heinrici regis, fideli nostro Mcginuuercho venerabili episcopo et aecclesiae cui ipse Deo donante presidet in honore sanctae Dei genitricis Mariae et sancti Kiliani martyris sanctique Liborii egregii confessons constructe, sex mancipia, quorum haec sunt nomina. Thiethardus pbr. Liuza. Heregrim. Ethilier. Athaluuard. Wicburch. cum omnibus suis substantiis per hoc nostrum imperiale preceptum perpetualiter in proprium tradidimus et de nostro iure ac dominio in suum ius atque dominium omnino transfudimus atque largiti sumus, eo quoque tenore, vt predictus fidelis noster Meginuuerchus episcopus suique successores de eisdem maneipiis liberam dein ceps potestatem habeant uendendi, tradendi, commutandi, uel quicquid sibi placuerit faciendi, ad usum tamen sue ecclesiae Bodrabrunnensi nominatae. Et ut haec nostrae traditionis auctoritas plenas in Dei nomine habeat firmitates, hanc cartam inde conscriptam subtusque manu propria roboratam, sigillo nostro insigniri iussimus.
Signum domni Chonradi inuictissimi Romanorum imperatoris (L. M.) augusti. Odalricus cancellarius uice Bardonis archyepiscopi recognouit.
Data XII. Kal. Sept. Indictione XV. Anno dominicae incarnationis Millesimo XXXIIo. Anno autem domni Chonradi secundi regnantis VIII. Imperii uero VI. actum Magadeburc.
Das Siegel ist das schon beschriebene, aber zerbrochen.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 124, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/9c249a16-c8d2-413b-8457-d8b1c767bb4b/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success