Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 174, S. 401
CLXXIV.
In nomine sanete et indiuidue Trinitatis. Heinricus Dei GRatia PATHerbrunnensis ecclesie humilis minister. || Si specialibus cuiusque fidelium nostrorum necessitatibus perspectis succurrendum et consulen- dum fore pastoralis sollicitudinis officium exigit, multo amplius et dignius ecclesiarum Dei profectui uel exaltationi congruam diligentiam exhiberi, nouis ad eius necessitatem et utilitatem atque dignitatem perti- nentibus rebus, noua immo necessaria et utilia instituta prouideri, auetoritas et ratio deposcit. Qua re debitam ecclesiis nobis commissis diligentiam impendentes, omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse uolumus, qualiter uir quidam WIfheri nomine a domno Gumperto abbate ecclesie
136 поз — нов.
beatoram APostolorum PETRI et PAVLI, que in presenti ciuitate sita est, unum Vorwerc Quallenstide dictum, pertinens in curiam prefate ecclesie Withun, Jure beneficii accepit, et competentis seruitii equç ut alii ministeriales lidelitatem exhibens, aliquamdiu possedit. Vir autem quidam ingenuus nomine Wort, sedens Herekenthorpe, habebat in comitatu Magni ducis in pago Hallo Nouem mansos paterne hereditatis, quos usu fructuario minus sibi commodos, prefato abbati Gumperto offerens, eos in dominium ecclesie suscipi, et Quallenstide in ius sue redigi postulabat proprictatis. Cuius desiderio abbas suorum fidelium satisfaciens consilio, Quallenstide a Wlfliero accipiens, consensu ipsius illi proprietario iure possidendum contradidit, et ab eo, heredibus suis fauentibus et predicto duce, bona sua in Hallo Wlfhero iure bene ficii profutura in dicionem ecclesie recepit. Hec nostra licentia et presentia facta, banno nostrc pontificalis auctoritatis confirmauimus, et omnes qui hec infringere et annullere absque iusta et utili commutatione . . . sunt, perpetui anathematis uinculo innodauimus. Que eciam ut per successiones temporum rata et incon- uulsa permaneant, litteris ea mandari, testibus comprobari, impressione sigilli nostri fecimus roborari. Testes huius rei sunt. Eluer comes. Worad uicedominus. Vffo. Ecbrath. Essiko. Eizo. Vdo. Cöno. Gerhard. Herebold. Hildebold. Altman. Adelbrath. Bernhard. Waltgot. Sigebodo. Widelo. Brun. Frithemar. Thancmar. Wralebrun. Aethelger Liefdach. Wlfmund. Becelin. et alii multi.
Actum Patherburnon XII. Kal. Septembr. Anno dominice incarnationis M.C.III. Indictione XI. regnante Heinrico rege ll Шo.
Die Charte ist, so wie das aufgedruckte Sieget, »ehr beschädigt.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 174, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/b730238c-07a8-47e3-ab68-289bdb2c0d0f/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success