Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 60, S. 315
LXII.
Aus dem ältesten Curveyscben Kopialbuche.
C. In Nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Otto diuina fauente clementia Imperator Augustus. Con- uenit nostrae imperiali celsitudini, ut petitiones fidelium nostrorum, has praecipue quas pro ecclesiarum sibi commissarum utilitatibus suggerunt, ad effectum perducamus, quando hoc ad praesentem uitam pro spere peragendam et ad futuram beatitudinem promerendam profuturum liquido credimus. Vnde nouerit omnium fidelium nostrorum industria, quia adiens excellentiam nostri culminis Liudulfus abbas uenerabilis nouae Corbeyae rogauit ut eidem monasterio concederemus talem libertatem, qualem a patre nostro coimperatore augusto ceterisque antecessoribus nostris regibus uel imperatoribus accepisse dinoscitur. Cuius petitioni assensum prebentes, interuentu matris nostrae Adalheide, in supradicto monasterio fratribus Deo seruien- tibus eiusque martiribus Stephano atque Vito, omnes concessiones quae anteriorum regum uel imperatorum temporibus habuerunt, concessimus nostraque auctoritate renouauimus, praecipue-mt potestatem habeant inter se cum necessitas uenerit abbatem eligendi, et ut a nullo episcopo de dominicalibus mansis eiusdem monasterii decimae exigantur, neque a comitibus ex qualibet iudiciaria potestate coloni eorum et liti ad iusticiam facien- dam aliquo banno constringantur, Sed coram aduocatis eiusdem monasterii iusticiam facere cogantur, sicut anteriorum regum uel imperatorum temporibus prefato loco concessum fuisse cunctis fidelibus nostris liquido patet. Et ut haec nostrae renouationis ac firmationis auctoritas firmior stabiliorque cunctis perpetim credatur, hanc cartam inde scribi manuque propria nostra subtus roboratam anuli nostri impressione iussimus insigniri.
Signum domni Ottonis inuictissimi Imperatoris augusti. (M.) Vuilligisus cancellarius uice Ropberti archicappellani subscripsi.
Data V. Kal. Junii anno dominice Incarnationis DCCCCLXXIIII0. Indict. X. anno regni domni Ottonis ХlII. Imperii autem V. Actum Altera in Dei nomine feliciter Amen.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 60, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/a7a0c009-675d-4293-aee7-90714a87f6e9/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success