Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 125, S. 361
CXXIV.
Лиз dem Kopialbuche des Domstifts zu Paderborn.
In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Chuonradus diuina fauente clementia Romanorum Impera tor augustus. Omnibus Christi nostrique fidelium uniuersitati notum esse uolumus, qualiter nos ob inter- uentum ac peticionem carae coniugis nostrae Gizalae uidelicet Imperatricis augustae nec non et dilecti filii nostri Heinrici regis, et Meinuuerci Paderbrunnensis aecclesiae episcopi fidele seruicium nobis secundum nostrum uotum frequentissime impensum, quoddam nostri iuris predium in Marsuelde in pago Rietega et
00 1033.
in comitatu l'donis comitis situm, cum mancipiis utriusque sexus, quorum haec sunt nomina. Wiga et uxor eius Olika et filins eius Albern et soror eius Athelhilt. Volclach et filius eius Buua et soror eius Gele, et cum omni lege ad idem predium iure pertinente, arcis, aedificiis, agris, pratis, terris cultis et incultis, pascuis, siluis, uenationibus, uiis et inuiis, aquis aquarumue decursibus, piscationibus, molendinis, quesitis et inquirendis, omnique utilitate quae scribi aut nominari potest, ad monasterium sanctae Mariae et sancti Cluliani sanctique Liborii tradidimus in proprium perpetualiterque ibi existendum, eo uidelicet tenore ut eiusdem sacrae sedis episcopus suique successores liberam inde habeant potestatem tenendi, tradendi, uendendi, commutandi, uel quicquid sibi placuerit faciendi, ad usum tamen eiusdem aecclesiae. Ad haec sub eadem precepti auctoritate tria mancipia, quorum haec sunt nomina. Emma. Sicca. Vorthubreht. ad predictum monasterium in proprium tradidimus. Et ut haec nostrac tradicionis auetoritas stabilis et in- conuulsa per omnium curricula annorum permanent, hoc preceptum inde conscriptum subtusque propria manu nostra confirmatum, sigilli nostri impressione iussimus insigniri.
Signum domni Ckuonradi Romanorum Imperatorts inuictissimi. (L. M.) Burchardus cancellarius uice Bardonis archicapcllani recognouit.
Data III. Id. Maii, anno dominicae incarnationis Millesimo XXXoIIIo. Indictione I. anno autem domni Chuonradi secundi regnantis VIlll. Imperii VI. Actum Nouiomago feliciter amen.
Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 125, in: Monasterium.net, URL </mom/Westfaliae/a855dbbf-955f-486a-bcb2-6d016ff42abf/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success